Latin · ~7 min
1.4 to 1.5
Vico, GIAMBATTISTA VICO: ORATIO VI habita XV kal. novembris anno MDCCVII cuius argumentum: 1.4-5
Not analysed yet
Cumque ego saepissime eius rei incommoda, immo vero infelicitates mecum ipse considerarem, ipsam incusabam naturam, per quam ita comparatum esset, ut homines ea aetate vitae agendae genuseligerent, qua omnium rerum ignaris nulla esset electio, et dum caussas eius rei vestigarem, id ad caput fontemque malorum omnium, Adae peccatum et originis vicium revocabam. Sed eam ipsam rem penitius perscrutanti, ipse mihi iniurius visus sum; cum si nostram ipsorum corruptam contemplemur naturam, eam sane non solum, quae studia excolenda a nobis sint admonere, sed et eorum viam ac rationem apertissime commonstrare sentiemus: quae duo sunt summa capita dicendarum. Et an vera dicam quisque vestrum in se ipsum descendat, et hominem contempletur. Is enim vero se nihil aliud esse sentiat, quam mentem, animum et sermonem; corpus narnque ac cetera discernet, et aut bruta, aut curn brutis communia esse iudicabit. Hinc notet hominem usquequaque corruptum, et primo linguae infantiam, tum mentem opinionibus involutam, animum denique viciis inquinatum comperiat: et has divinas esse poenas animadvertat, quibus summum Numen primi parentis peccatum puniit, ut humanum ab eo propagatum genus dissociaret, disiiceret, dissiparet. Nam tot linguarum generibus in impii ,Nemrotis poenam invectis et per universum terrarum orbem diffusis gentes alias ab aliis seiunxit: et unoquoque in aevum variante et incerto, in iisdem quoque nationibus maiorum linguas posteris voluit ignoratas; opinionibus autem, cum unaquaeque a se habeat aliquam similitudinem veri, quam libido, ut cuiusque fert animus, pro vero arripiat; inde suus cuique sensus est, et, quod vulgo dicitur, quot capita tot sententiae; et cum denique vicii tanta sit turpitudo, ut viciosi conniveant suis, ne videant aliena, prorsus abominentur; atque adeo quibus ipsis nos laboremus, ea improbemus in aliis: unde avarus avarum nollet. ,iniurius cum iniurio iniuriam expostulat; per vicia Deus ne improborum quidem inter se hominum ullam voluit esse societatem.