Latin · ~7 min
1.17 to 1.18
Vico, GIAMBATTISTA VICO: ORATIO VI habita XV kal. novembris anno MDCCVII cuius argumentum: 1.17-18
Not analysed yet
Nunc sciatis oportet eas ferme omnes artes scientiasque, quas memoravimus, suas habere historias comparatas: et uti institutiones rerum genera prosequuntur, ita historiae species, sive exempla consignant. Linguarum historiae sunt optimi in unaquaque scriptores, ab iis enim exempla traduntur, quibus hunc vel illum populum ita locutum esse firmetur; et clari oratores ac po tae oratoriae po ticaeque artis sunt exemplaria. De physicis phoenomenis et historiae conscriptae sunt, et scribuntur in dies. Quid certae morborum observationes eorumque diarii, et certa pharmaca excogitata, quae vulgo "specifica remedia "vocant? nonne sunt physicae artisque medicae commentarii? Et de novis bellicae, nauticae, architecturae inventis historias scribit mechanice. Dogmaticae et moralis theologiae haud prave historias dixeris, quae dogmata fidei a summo Numine revelata, et regulas de moribus aliis atque aliis temporibus praescriptas tradunt. Certe quidem sacros libros magna ex parte historicos theologi numerant: et traditio ecclesiastica quid est, nisi doctrinae disciplinaeque ecclesiasticae perpetua nec unquam interrupta successio? Atqui commentarii, annales, clarorum vitae virorum et rerumpublicarum monumenta, moralis et civilis doctrinae tam propriae sunt, ut dominanti vocabulo "historiae "nuncupentur. Iurisprudentiae vero historiae sunt, quae leges in republica hoc vel illo tempore rogatas, et ad eas a iurisconsultis interpretationes adhibitas, et rerum iudicatarum exempla complectuntur. Mathesis autem historias non habet, quia exemplis non utitur; nec logice, quia utitur alienis, et ubi ea desunt, confmgit; multo minus metaphysice, quia mentem humanam et Deum, ut purissimas simplicissimasque naturas, nihil praeterea comtemplatur. Atque hoc loco divisionem illam, qua disciplinae omnes in acroamaticas et exotericas diducuntur, a Graecis quidem accipio, sed aliorsum accipio; ut acroamaticae, sive quae a doctoribus audiendae sunt, quo facilius acquirantur, sint ipsae artium scientiarumque institutiones; exotericae vero, quibus addiscendis ex se quisque par est, sint quae de artibus scientiisque prodierunt historiae.