Latin · ~8 min
1.15 to 1.16
Vico, GIAMBATTISTA VICO: ORATIO VI habita XV kal. novembris anno MDCCVII cuius argumentum: 1.15-16
Not analysed yet
Firmato igitur quod ipsa humanitatis depravatae contemplatio nos ad universum humanarum artium scientiarumque orbem absolvendum admoneat, nunc videamus quonam ordine (quae erat nostri argomenti pars altera) eas nobis perdiscendas commone faciat. Eo quo id facilius intelligere possitis, prius ipsam sapientiae suppellectilem omnem, instrumentumque explicemus. Sapientia, ut saepius dictum est, rerum divinarum cognitione, hurnanarum prudentia et orationis veritate dignitateque continetur. Sed cum vere tum digne orationis doctrinam illa recti sermonis Praemittatur necesse est, quam grammatice tradit. Succedit rerum divinarum cognitio, quas heic accipio, et quarum Deus natura est, et naturales dicuntur; et quarum natura Deus est, et proprio vocabulo "divinae" appellantur. Naturalium rerum contemplamur vel ea, de quibus iam inter homines convenit et constat formas et numeros, de quibus mathesis suas coficit apodixes; vel caussas, de quibus maxime inter doctissimos homines disceptatur, quas explicat physice; ad quam revoco anatomiam, quae est fabricae humani corporis contemplatio; et eam medicinae partem, quae morborum caussas vestigat, et aliud non est nisi physice humani corporis aegrotantis. Nam quae morborum tradit curationes, et proprio vocabulo medicina "ars "appellatur, ea est physices et anatomes practicum veluti corollarium, quemadmodum physices et mathesis est quaedam operaria appendix mechanice. Divinae autem res sunt mens hurnana et Deus; quae duo metaphysice ad scientiam, theologia ad religionem considerat. His itaque doctrinis cognitio naturalium rerum ac divinarum absolvitur. Humanarurn rerum prudentia id pollicetur, ut quisque officium faciat suum, et ut homo et ut civis. Holminem probum moralis, sapientem civem doctrina civilis instituit; quae utraque ad nostramreligionem accommodata, theologia est, quam moralem apellant: quae tres doctrinae in iurisprudentiam corrivant et confluunt. Ea enim constat ferme tota ex doctrina morali: nam neque scientia, neque ars, sed prudentia iuris est, et iustitiam sibi habet propositam; ex civili, ad publicam enim spectat utilitatem; et ex morali theologia, nam iura in Christiana republica interpretatur. Porro de rebus divinis et humanis vel inter doctos disserimus, vel inter rudes eloquimur: ibi vera, hic digna oratione necesse habemus. Vera autem oratio logicae, digna numeris soluta rhetoricae, costricta vero po ticae artis et scopus et opus est.