Latin · ~7 min
1.25 to 1.27
Vico, GIAMBATTISTA VICO: ORATIO VI habita XV kal. novembris anno MDCCVII cuius argumentum: 1.25-27
Not analysed yet
Nam procedente aetate, et mathesis usu mens humana iam corporis vinculis solutior est, et ordinatior agit: atque ex rebus, quae sensu percipiuntur, par est, quae omnem sensum effugiunt colligere, adhuc corpora tamen. Itaque a mathesi physicae opera danda est, quae insensibiliae corpora eorumque insensibiles et figuras et motus, quae sunt naturalium rerum principia et caussae, contemplatur. Itaque per mathesim et physicam mens humana a pingui crassoque cogitationum genere, tamquam per gradus, depuratur, ut ad res spiritales contemplandas accedat, et intellectu mero puroque se ipsam, et per se ipsam Deum Opt. Max. intelligat; ac per mathesis data, per physices dubia ad metapbysicen, quae res veras, certas et usquequaque exploratas aperit, perducatur. Atque ita vobis metaphysice expeditis, cum iam regulam tenueritis de falsis, dubiis verisque iudicandi, hoc loci commoda explicatu est ipsa ars disserttatrix. Tum cognito Deo Opt. Max. quem natura fatetur, ad eum cognoscendum gradum faciatis, quem nostra religio profitetur; et theologiae Christianae animum adiungatis. Absolutam rerum divinarum scientiam humanarum prudentia sequitur: in quo doctrinarum ordine navium gubernatores imitari debemus: et quemadmodum ii coelestia observant, cynosuram aliaque astra, quo certa per occeanum itinera teneant, et ad quos portus contendunt, inoffenso cursu naves appellent; ita nos divina contemplemur, mentem humanam, summumque numen; earumque rerum scientia tamquam cynosura utamur, quo per medias opinionum syrtes, dubiorum vada et coecos errorum scopulos humanae vitae cursum cautius tutiusque dirigamus. Cum enim stulti homines veri internoscendi solertiam non habeant, veros bonorum et malorum fines, quod est omnis humanae prudentiae caput, ignorant. Cumque mala multa sint, quae bonorum, contra multa bona, quae malorum speciem obiiciunt; earum imprudentes rerum corporis voluptates sequuntur; labores, paupertatem ac mortem honestam abhorrent: unde per vicia se ipsos affligunt, et humanam societatem corrumpunt. Iccirco corrupta hominum natura scire desiderat, quia beatam esse desiderat.