Latin · ~9 min
1.28 to 1.29
Vico, GIAMBATTISTA VICO: ORATIO VI habita XV kal. novembris anno MDCCVII cuius argumentum: 1.28-29
Not analysed yet
Qui ad sapientiam igitur humanam beatitudinem parentem literarum studia non ordinarit, solvit fortasse linguae aut mentis poenas, animi non absolvit. Quare complures sunt doctissimi homines, qui tamen ambitione circumaguntur, de fluxa eruditionis gloriola anxii vivunt, invidia doctiorum uruntur. Id eo fit, quia quae studia ad sapientiam comparandam sunt media, sibi fines proposuerunt. Verus igitur disciplinarum, quas praemisimus, usus est, ut mens veris assuescat; ut, cum semel assueverit, delectetur, ut cum velit, facile possit, et cum possit, impensius velit veros bonorum fines in vita agenda deligere: nempe virtutes et bonas animi artes, et per eas mentis divinitatem excolere, et per mentem adire Deum. Quare, divinarum rerum scientia imbuti, humanae prudentiae studeatis, primum morali, quae hominem, tum civili, quae civem format. Hinc, eas edocti, morali theologiae facilem operam dabitis ut olim a confessionibus principum eos in ordinandis regendisque rebus publicis quam sapientissimis consiliis dirigatis. Porro ad iurisprudentiam addiscendam multo expeditiores agetis: quae ex morali, civili et Christianorum, tum dogmatum, tum morum doctrina ferme omnis derivat. Tandem, ut quisque vestrum, his sapientiae studiis instructus, non sibi aut paucis, sed longe lateque de humana societate benemereri et iuvare quam plurimos possit,sapientiae studiis illa eloquentiae coniungat. Neque enim quis vestrum, quando haec omnia ad sapientiam studia excolenda sunt, in iis a doctoribus condiscendis dubitet consenescere. Consenescet sane, et nequicquam consenescet, si qua ex iis non rite instructus colat, si non ex suo cuiusque fine colat, si perverso ordine colat; ut quos Fabius Quintilianus eleganter in hoc argumento dixit "compendio morari "; eos argutius, nec minus ex vero, ni fallor, dixeris, haerere, quia properant. Quid illud, quod nemini aeque plura obiici solent impedimenta, quarn festinanti? Et qui confusis studiorum ordinibus agunt, ut in labyrintho movent, non promovent. At via omnium brevissima recta est: et ordinis haec virtus multa brevi loco concludere. At quia haec studia natura coniuncta et quo enarravimus ordine disposita, hominum vicio scissa saepe et turbata sunt, multa videntur, at reipsa non multa, sed eadem deprehendas multiplicata. Artium enim institutiones et scientiarum doctrinae, quas acroamaticas censuimus, et a doctoribus ediscendas, si nihil in aliis aliunde forinsecus accersatur (quid enim opus est accersiri, si omnia suo quaeque loco dispensate edocentur?) sunt ferme omnes brevissimae. Scientiarum artiurnque historias exotericas esse existimavimus, ut eas per vosmet ipsos erudiri possitis.