Latin · ~2 min
1.30
Vico, GIAMBATTISTA VICO: ORATIO VI habita XV kal. novembris anno MDCCVII cuius argumentum: 1.30
Not analysed yet
Atque habetis, optimae spei adolescentes, quod sequamini de studiorum fine et ratione consilium, si ab honestate spectetis praeclarissimum; si ab utilitate, optimum; si a facilitate, expeditissimum, quod me dedisse non poenitet: quia, quamquam sapiens non sim, in eo tamen dando sum sapientes secutus. Si semper faciunt, quia semper possunt: ego, quando mihi haec, quae dixi, corruptae meae naturae cognitio admonuit, in hac suasione feci; quia in hac tantum potui, ut sedulo serioque et ex meae artis proprio fine vobiscum agerem, et pro mea virili parte humanam adiuvarem societatem.