Latin
17 to 26
Victor Vitensis, Passio 17-26
Not analysed yet
Paria currebant flumina lacrimarum, quia permiserat dominus cibari eos pane lacrimarum, et potari eos in lacrimis in mensura, aut forsitan sine mensura. Et si reperta est exiens de arca inhians cadaveribus mortuis pars aliqua pereuntium corvorum, maior est tamen in. nomine trinitatis numerus felicium columbarum. Quanti nobiles et optimi viri, ampli et lati caespitis domini, terram cum caelo commutaverunt et simul corpus cum substantia tradiderunt, atque delicatae et nobilissimae feminae contra verecundiam naturae spectante vulgo virgis caesae variisque tormentis cruciatae, victricia trophea portarunt! quanti infantuli inridentes edicta feralia ante mundum contempserunt, priusquam inlecebrosam eius semitam introirent! III. Tunc adprehensi sunt et septem fratres, quantum continet ad concordiam dominicae servitutis. in monasterio habitantes in unum, quia bonum est et iucundum habitare fratres in unum: id est Bonifatius diaconus, Servus subdiaconus, Rusticus subdiaconus ,Liberatus abba, Rogatus monachus, Septimus monachus et Maximus monachus, in numero scilicet Macchabaeorum germanorum, quos una mater ecclesia catholica genuerat et per viscera fontis aeterni salubriter pepererat, de territorio Capsensis civitatis ,cui praefuit sanctus Vindemialis, sacerdos egregius et Christi fidelis antistes. Qui adtracti ad urbem Carthaginiensem, primo eis inlecebrosis blandimentis serpens voluit sibilare, promittens honores caducos et divitias ingentium voluptatum necnon et regis amicitias vel alia multa, quae solent insipientium animas aucupante diabolo visco mundiali captare. Sed haec omnia milites dei acsi contagia respuerunt, clamantes uno ore: unus dominus, una fides, unum baptisma. Nec poterit in nobis adiuvante domino iterari, quod in sancto evangelio semel praeceptum est darf: quia qui semel lotus est, non habet necesse iterum lavari, quia mundus est totus. Facite quod vultis, inferte poenas corporibus nostris: melius est temporalia ad modicum sufferre supplicia quam aeterna pendere et subire tormenta. Habete quae promittitis, cum ipsis divitiis post paululum perituri.