Latin
27 to 39
Victor Vitensis, Passio 27-39
Not analysed yet
Nobis vero nullus de postibus frontium valebit evellere, quod in uno baptismate artifex trinitatis dignatus est titulare. IV. Quid multa? Dum tali constantia divinitus munirentur, iussi sunt carcerali custodiae mancipari, et ita crudelius onerati ferri ponderibus tenebrosis deputati sunt locis, ubi nulla miseratio adrideret lenitatis. Sed populus ille memoratae urbis, in domino semper fidelis, dato munere carcerariis die ac nocte Christi martyres frequentabat ,et ita ab eis doctrina et virtute fidei roborabatur, ut talia etiam ipsi pro Christi nomine plena delectatione perferre cuperent et capulo persequentis facilia subponerent colla. Hoc autem tyrannicas pervenit ad aures: qui ebrietate furoris accensus iubet eos adhuc inauditis suppliciis adigi et maioribus vinculis onerari, navemque imperat lignorum aridorum manipulis adimpleri, atque in eadem omnibus alligatis in medium pelagus igne supposito concremari. V. Eductisque illis de custodia multitudo populi dei bellatores trinitatis quasi agnos innocuos ad victimam deducebat, et rugientium pondera catenarum quasi quaedam monilia pervidebat, quia non fuerunt illa vincula, sed potius ornamenta. Incedebant itaque cum fiducia ad supplicium, quasi ad epulas concurrentes, una voce per ambitus platearum domino decantantes: gloria in excelsis deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Votiva nobis haec dies est et omni sollemnitate festivior. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, quando pro fide domini dei nostri perferimus praeparatum supplicium, ne amittamus adquisitae fidei indumentum. Sed et populis publica voce clamabant: ne timeatis, o populi dei, neque formidetis minas atque terrores praesentium tribulationum, sed potius moriamur pro Christo, quomodo et ipse mortuus est pro nobis, redimens nos pretio sui sanguinis salutaris. Vnum tamen vehementi conatu, qui inter eos infantulus videbatur, nomine Maximum, cupiebant auctores malorum a sanctorum consortio separare dicentes: infantule, quid festinas ad mortem? dimitte eos, insaniunt, et audi consilium nostrum, ut possis invenire vitae remedium et tanti regis adire palatium.