Latin
52 to 56
Victor Vitensis, Passio 52-56
Not analysed yet
Gaudens autem quae aderat multitudo corpora sanctorum martyrum diligenti tradidit sepulturae, praeeunte clero venerabili Carthaginiensis ecclesiae: ubi etiam et praedicandi diacones, tertio iam confessores effecti, Salutaris et Muritta, geruli reliquiarum adfuerunt. VII. Humatae sunt igitur cum hymnis sollemnibus lipsanae beatae sanctorum in monasterio Biguae contiguo basilicae, quae dicitur Celerinae. Et sic in confessione trinitatis beatissimi martyres passi sunt et speciosum cursum certaminis sui coronante domino perfecerunt: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.