Latin
40 to 51
Victor Vitensis, Passio 40-51
Not analysed yet
Tunc ille, aetate quidem puerili, senili tamen maturitate, clamabat: nemo me separat a sancto patre meo Liberato abbate et a fratribus meis, qui me in monasterio nutrierunt. Cum ipsis sum in timore dei conversatus, cum ipsis desidero passionem suscipere, cum quibus credo me et futuram gloriam invenire. Nolite putare, quia potestis seducere pueritiam meam: simul nos dominus septem voluit congregare, simul dignabitur omnes uno martyrio coronare. Quomodo nemo perire potuit de septenario illo numero felicium Macchabaeorum, ita etiam septenus nostrae congregationis numerus nullum inveniet detrimentum. Nam si negavero eum, et ipse negabit me, quoniam ab ipso dictum est: qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego eum coram patremeo, quiest in caelis :et qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui est in caelis. VI. Perducti itaque cum festinatione ad navale supplicium pro voluntate infandi regis vel crudelium ministrorum, extensis manibus et pedibus clavati feruntur potius quam ligati. Qui dum ignis fuisset lignis iniectus, statim imperio divino videntibus cunctis extinctus est, et dum saepius renovaretur nutrientibus pabulis, iterum atque iterum extinguebatur rogi globus flammarum. Et cum exinde magis tyrannus furore simul esset et rubore repletus, iussit eos remorum vectibus enecari, et ita singulos in . modum canum cerebris comminutis extingui. Qui tali genere mortis debitum spiritum feliciter domino reddiderunt, nec expaverunt lignis quatientibus mortificari, quibus semper fuit spes omnis in ligno. Sed cum in mari venerabilia corpora iactarentur, ilico, quod contra naturam est aequoris, eadem hora inlaesa corpora pelagus litori reddere maturavit: nec ausum fuit, ut moris est, triduana dilatione in profundo retinere. ne praecepto dominico minime paruisset. Ad quod miraculi genus et ipse tyrannus licet inpaenitens, ut fertur, expavit.