Latin
1
Victorinus, Marius, Adversus Arium 1
Unproofread scanNot analysed yet
I. in primo sermone hujus operis, et multa et fortiora quaedam etiam horum, o amice Candide, proposita atque tractata abs te sunt; quae quanquam ut oportuit dissoluta sunt, tamen idcirco ista ex eorum epistolis audire voluimus; ut dum haec omni refutatione convincimus. Illa quoque ex istorum refutatione vincamus. Et primum definiendas sunt Arii Eusebiique sententias, in quo nobis consentiant, in quibus discrepent, in quibus ipsi sibi videantur adversi. Arius ait, quoniam filius non est ingenitus. Item Eusebius, hoc idem quod duo non sint ingenita. Nobis quoque ista sententia est. Arius, filius, inquit, pars ingeniti non est, neque est ex aliquo subjecto: haec duo et Eusebius. Et adjicit: neque unum in duo divisum; id est autem, filium partem ingeniti non esse. Sed Eusebius: Neque pars, neque effluentia, inquit, est. Hoc nos consimiliter negamus: nam neque pars patris filius, neque effluentia quae manando inde, minus fecerit unde manando. Jam vero ex non subjecto esse ferre non possumus: non quod nos ex aliquo subjecto esse dicamus, sed quod a patre ut filium. Arius, voluntate, inquit. Dei subsistit filuis ante tempora et aeones. Idem et Eusebius: Nos ante omnes aeones, et ante omnia tempora; sed genitum dicimus, non factum, non creatum, non fundatum. Arius dicit: Filium factum, scilicet plenum Deum, unigenitum, immutabilem, qui antequam crearetur non fuerit, propterea quod non sit ingenitus. Haec eadem Eusebius, adjiciens, quod filias omnia facienti sit similis: nos contra, non enim similem, sed eumdem dicimus, quippe ex eadem substantia. Praterea addit Eusebius, principium filii sciri nec ab homine posse, neque ab aliqua superiore vel potentia, vel excogitatione, et audet tamen dicere, figmentum esse filium, voluntate et sententia patris subsistere, non ex aliquo existenti. Istud non est principium filii dicere: si enim dicit hoc, ex non existentibus est, non est patris neque pars, neque effluentia. Non solum principia novit, sed et τούς λόγους principiorum. Si autem non, quae audacia est dicere: Hoc Deus, hoc Christus est: hoc pater, hoc filius? Nos autem dicimus, patrem ut patrem, filium ut filium.