Latin
2
Victorinus, Marius, Adversus Arium 2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Et primum ut ille versiculis quinque quod asserebat, docuisse se credidit, filium factum esse, non natum; sic nos filium natum primum sacra omni lectione docebimus. Deinde id ipsum, hoc est, substantialiter filium, permittente Dei spiritu, ut possumus asseremus. Atque ex hoc primum sumatur exordium. Paulus ad Ephesios (Ephes. III, 14–21): Hujus rei gratia flecto genua mea ad patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute confortari per spiritum suum in interiore homine, habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo, et altitudo et profundum: scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ei autem qui potest super omnia facere abundantius quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem quae operatur in nobis, ipsi gloria in Christo Jesu, et βχχλίϊσία, in omnes generationes saeculorum. Quid ex his apparet possibile esse cognoscere Deum et Dei filium: et quomodo pater, quomodo filius? Est autem et illud in Evangelio secundum Joannem (Joan. I, 18): Deum nullus vidit unquam: unigenitus filius qui est in gremio patris, ille exposuit. Possibile igitur dicere de Deo, et idcirco et de filio. Quis enim de patre exposuit? filius. Quis iste? qui est in gremio. Non solum igitur processit, sed et in gremio semper est filius, sufficiens doctor de patre. Quid enarravit? quomodo Deus. Et Judaei ante et ethnici enarraverunt: quid ergo enarravit? patrem Deum, se autem filium, et quod ex eadem substantia, et quod a patre exierit. Dicit enim (Joan. VIII, 19): Neque me nostis, neque patrem meum. Si enim me nossetis, nossetis et patrem meum. Hoc nunquam diceret, nossetis, nisi filius, et filius substantialiter: Si me nossetis, nossetis et patrem. Figmentum enim si esset, non ex ipso pater nosceretur, sed potentia Dei et divinitas, ut Paulus dixit: (Rom. I, 20). Mirabilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta noscuntur: aeterna quoque ejus virtus ac divinitas. Et Spiritus sanctus exposuit de Christo, sicuti dicit Salvator in Evangelio secundum Joannem (Joan. XVI, 16): Spiritus sanctus quem mittet Pater in meo nomine, ipse vos docebit omnia. Si igitur sic sunt ista, didicimus et patrem et filium et in sanctis scripturis, et a spiritu quem doctorem habet fide sanctus vir.