Latin
102.1 to 102.11
Victorinus, Marius, Adversus Arium 102.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Haec ita esse sacra primum lectione doceamus, deinde, ut ordo poscit, ut rerum necessitas flagitat, et perspiciamus in iis quibus est una eademqne substantia, cur alter mittentis, alter missi potestatem gerant: imperantis alter, alter ministri: alter motu agendi a passionibus libero, alter per infinitos actus in creandis saeculis infinitus, et iis quae sunt in saeculis; subjecit usque ad mortem innumeras passiones. Vivit quod primum est, vivit ex sese, vivit aeternum, et hoc Deus est. Quod Ipsum vivit, ut docui, existentiae, vel substantiae vim habet, et naturam vitae et intelligentiae: immo ipse in eo quod est ei esse, hoc est illud quod dicimus vivere, et hoc quod Intelligere, et hoc Deus est: ergo quod est Deo esse, existentiae causa et pater est. Et quoniam in ipso suo esse Vita et est; et in eo etiam nosse qui sit, et vitae universalis, et Intelligentiae fons est. De tribus enim istis quae simplici existentia in Deo sunt, vel quae Deus sunt, magis esse Deus est: quod ex se habet vivere, et vitam esse, vel intelligere, et intelligentiam esse, ut supra docuimus, et in pluribus. Ut jam reliqua duo, vitam dico et intelligentiam accipiamus, ut genita ab eo quod est esse, suum esse habentia ab eo quod est primum esse motum, pro priore existendi vim ac nomen vitae intelligentiamve sortita. Omnia enim in tribus terna sunt quodammodo et ordine nominata: non quod non in singulis tribus trina sunt, sed quod motu id operantur quod esse dicuntur: esse enim primus motus est, qui cessans dicitur motus, idem intus motus: cum enim se ut existat operatur, recte et intus motus, et cessans motus est nominatus. Hinc nos motum esse dicimus, quod est vivit ac vivere: jam vero cum ex eo quod est vivit ac vivere confecta quodam modo et genita in habitus speciem ipsius quod est vivit ac vivere forma formata sit, haec vita, haec filius nominatur.