Latin
102.12 to 102.31
Victorinus, Marius, Adversus Arium 102.12-31
Unproofread scanNot analysed yet
Ut enim forma quaelibet, vel ibi posita ubi est, vel alibi ducit nos ad cognoscendum eum cujus est; sic vita facit nos nosse quid sit vivere: actus enim est vivere, et in actu momentis omnibus cursus, et ideo dictum (Joan. i. 18): Deum nemo vidit unquam. Quis enim videat vivere, quod Deus est, sine vita quae lineamentis agendis in quadam specie coit et existit, ut sit forma viventis? Ergo ejus quod est vivere, forma est vita, per quam, vel in qua quod est, vivit ac vivere videtur, accipitur et agnoscitur, quod a patre significat dictum Salvatoris (Joan. xiv. 9): Qui me videt videt et Patrem: Filius enim Dei forma Dei est, id est, vita, quae est forma viventis. Dictum enim a Paulo ad Philippenses (Philipp. ii, 6): Qui cum in forma Dei constitutus esset, non rapinam arbitratus estt ut esset oequalis Deo. Item ad Colossenses (Coloss. i. 15): Qui est imago invisibilis Dei. Ergo Jesus Christus et imago, et forma Dei. Diximus autem quod in forma videtur, id cujus forma: et eodem pacto et in imagine videtur is, cujus imago est, maxime si is cujus imago, est invisibilis, sicut heic dictum: Imago Dei invisibilis. Eodem modo dictum in Evangelio κατά ΐωάννην: Deum nemo unquam vidit, nisi Unigenitus Filius, qui de sinu ejus exivit. Et item sic Moysi dictum (Exod. xxxiii, 20): Faciem meam non videbis; quis enim faciem meam vidit et vixit? Permisit tamen posterganea sua videri, id est, deorsum, caeteraque praeter faciem.