Latin
105
Victorinus, Marius, Adversus Arium 105
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Unde carens eo quod est aliquid esse, etiam esse suum tenet, ut recte nullo modo esse dicitur. At nunc comprehensa et tota, atque in partibus circumsistens, et formata, atque hoc corporata, et ad aliquid esse specie aliqua capta et esse creditur: quia motu vitali, et ab infinito certis lineamentis septa, in sensus certissimos promovetur. Ergo hylica quae sunt, ut esse videantur, facit vis potentiaque vitalis, quae defluens a λόγω illo qui vita est, quem dicimus filium, per Archangelos, Angelos, Thronos, Glorias, caeteraque quae supra mundum sunt, primo in corpora, atque αυλα, naturali sua substantia munda atque puriora cum currit ac labitur, lucem suam majore sui communione patitur, mox in animam fontemque animae gradatim veniens. Quia anima imago τού λόγον est, quasi quadam cognitione majorem defluendi accipit cursum. Et quia in animanda anima properat, fit et in animanda ejus petulantior appetitus. Hinc in hylen mersa, et mundanis elementis, et postremo carnalibus vinculis implicata, corruptioni atque ipsi morti sese miscens, vivendi idolum materiae faecibus praestat. Vivunt ergo cuncta terrena, humida, aerea, ignea, aetherea, coelestia, non λόγω illo priore, nec vitae integro lumine, sed propter copulationem hylicam saucia luce vitali, vivunt supra calestia, et magis vivunt, quae ab hyle et a corporeis nexibus recesserunt, ut puriores animae, et Throni, et Gloriae; item Angeli atque ipsi Spiritus, alii ut in alio, id est, in sua substantia vitam habentes: alii ipsa vita sunt: Jesus autem Christus, et sanctus Spiritus: nam et de hoc mox docebimus: simul cum Deo, sed a Deo tamen vita sunt, sed universali vita vivunt, et a se vivunt, et non in altero habentes quod vivunt, sed ut hoc ipsum illis esse sit vivere et vitam esse, et scientiam esse patre tradente, hoc est, principaliter existente eo quod est vivere. Ergo (1) haec omnia enumerata vivant, et nihil sit vel in aeternis, vel in mundanis aut hylicis, quod non pro natura sua vivat: utique confitendum est esse vim quandam vel potentiam qua cuncta vivefiant, et quasi vivendi fonte in vitales spiritus erigantur, ut ex hoc et vivant, et quia vivunt, esse sortita sint.