Latin
106
Victorinus, Marius, Adversus Arium 106
Unproofread scanNot analysed yet
XII. Quis est iste, unde in aeterna atque in mortalia vitalis spiritus spirat, quo vigent cuncta, quo subsistunt, quo actus proprios sumunt, quo et generata sunt, et generatura proveniunt? Deus, sine dubio Deus, et quod menti nostra venerationi est vivendi pater, numenque vivendi. Hunc vel potentiam vitae, ut in aliis diximus, vel vitam summam principemque, et generaliter generalem, atque omnium viventium originem, causam, caput, fontemque dicemus: Principium existentium, substantiarum patrem, qui ab eo quod ipse est, esse caeteris praestat, secundum vim ac naturam percipientium vivendi potentiam, substantiamque moderatus. Quid ipse, aut in quo? Quippe vivus verusque: Unus, ut nos de se loqui sinit: vivit, et ex aeterno et in aeternum vivit, ex se habens illud ipsum, quod ei substantia est: vivit; non enim ei accedere actus aut debuit aut potuit, ne aliquando a se minus: sed semper perfectus, plenus ac totus, in eo quod est ei esse, inest etiam sic esse: caeteraque post Deum sunt, et potentiae sunt, et actiones potentiae, quae vi sua jam esse creduntur, ut omnia et esse, et habere videantur, quae maturis processionis actibus existentia in suo opere heic habere provenit: actiones autem dicuntur, cum existendis processibus gignunt, ac foras promunt quod esse possunt. Ut semen jam potentia est, et culmus, et folia; vel mas aut femina venereae cupiditatis effusio; sed haec in mundo atque sub luna: supra vero in aethere atque coelo actiones sunt, atque actionibus vivunt, sed genita etiam quod futurum fuerant facta: ex ortu enim suo in operationes proprias suasque dimissa, suos actus naturae continentis contagione discurrunt.