Latin
31
Victorinus, Marius, Adversus Arium 31
Unproofread scanNot analysed yet
XXXI. Sed videris. Supponamus dicere substantiam Dei id illud quod est esse, et του ΙησοΟ quod est esse, esse Deum, et pietas, et confessio: quae igitur substantia Dei? Si substantia dicitur in mundanis, ut animal, ut homo, necesse est dicere in aeternis substantiam esse Deum, sed vides ipsum Deum juxta illud esse, quod dicimus, aut lumen, aut spiritum, aut ipsum esse, aut potentiam ejus quod est esse, aut intelligentiam universalem, aut potentiam universalis intelligentiae, aut universalis vitae vel actionis, aut aliorum istiusmodi in quo sit, fontem esse omnium eorum quae vere sunt, aut quae sunt. Sed dicunt scripturae lumen esse Deum, spiritum esse: haec autem substantiam significant, non enim accidens; cui primo quod est esse accidit, si istud accidens? Sed nulli: impossibile enim ultra esse aliquid supra quod est esse. Ergo substantia, juxta quod est esse lumen, et spiritus, quod est simplex et incompositum, quae ibi et idem lumen et spiritus: est autem lumini et spiritui imago, non a necessitate naturae, sed voluntate magnitudinis patris: ipso enim se ipsum circumterminavit. Et idcirco dicitur, tu te ipsum intelligis, sed et filio intelligibilis, filius ergo in patre imago, et forma, et λόγος, et voluntas patris, juxta quod voluntas patris, alteri juxta quod voluntas patris filius. Omnis enim voluntas progenies est, juxta quod universalis voluntas, unigenitus, semel enim totius plenitudinis λόγος prosiliit e potentia Dei: ista potentia λόγος existens genuit λόγον, hoc est, in manifestationem et operationem adduxit. Sic igitur voluntate patris, voluntas apparuit ipse λόγος filius: est igitur Dei voluntas λόγος cum ipso qui semper est, et ad ipsum ipsa voluntas filiatio est: pater ergo, cujus est voluntas, filius autem voluntas est, et voluntas ipse est λόγος: λόγος ergo filius. Non enim λόγος locutio quaedam est, sed potentia ad creandum aliquid, confabulans iis quibus futurum est esse secundum οντότητα virtutem unicuique propriam substantiam, et ipse λόγος forma, quae cognoscentia est Dei: per λόγον enim solum cognoscentia efficitur. Propter quod dictum est λόγον esse ad Deum, et est λόγος verbum, lumen a lumine, aut spiritus a spiritu, et substantia a substantia, non prima et secunda secundum tempus, sed secundum quod causa est alii, ut sit potentia: semper simul, non enim abscissa est effulgentia luminis, sed semper in lumine est, et ipse lumen existens operatur omnia λόγος existens, a se movens, et quae semper movens, copiam habens: illud patris omnipotentem esse.