Latin
32.1 to 32.14
Victorinus, Marius, Adversus Arium 32.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
XXXII. Quae igitur hic similitudo, quae consilio ut efficiatur et generetur, ut dicis, ad generationem filii? A se movens pater, a se se generans filius; sed potentia patris se se generans filius: voluntas enim illius, unde enim si ipsa voluntas non est a se se generans, nec voluntas est: sed quoniam Dei est voluntas, equidem ipsa quae sit generans, generatur in Deo. Et ideo Deus pater, voluntas filius, unum utrumque, magis autem et unum, et solum unum non counitione, sed simplicitate: progressa quidem voluntate in potentiam actuosam, non abscedente tamen a substantia propria et eadem motione? ista enim tria ibi unum sunt, substantia, motio, voluntas. Substantia pater, juxta id ipsum motio et voluntas: rursus filius motio et voluntas, et juxta id ipsum et substantia, et hoc est ομοούσων. Habeamus exempti gratia istud quod ego nunc dico: sic enim nunc oportet dicere, quoniam mulli in anima corpus esse dicunt, sed nunc secundum dicendi usum anima sit in corpore. Anima in humano corpore est, in eo quod anima est, substantia est, siculi vel hyle, vel corpus. Istae enim mundanis duae substantiae. Et sicuti hyle formam habet, hoc est speciem, ut est corpus, aut aliud aliquid; unum quidem ύλοώς est in molem concretum. Necesse est enim aliquid quamdam quantitatem esse: quantumcumque igitur est quod est hylicum: Sic enim quantitate definitur hyle, ut subsistat, et substantia fiat, jam aliquid existens. Isto modo et anima, substantia incorporalis quae sit, definitionem et imaginem habet: vitalem potentiam et intelligentialem, bipotens enim,, et gemini luminis: etenim et vivificat vitam dans animalibus, et habet coinquinatum τόν νουν, et όμοούσιον, et idcirco ομοουσιΛ omnia: simul enim substantia et motus id ipsum cum sit, secundum subjectum anima, juxta quod vivit et vivificat;