Latin
32.25 to 32.27
Victorinus, Marius, Adversus Arium 32.25-27
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum autem intelligentiam, quoniam et ista indigens est ejus quod intelligibile est, ut intelligentia subsistat; magis passiones et infirmitates incurrit, et volvitur insensibili ·bus, et per phantasiam in falsam subsistentiam circumducitur. Istis igitur exigentibus, ista patientibus, manet anima juxta substantiam, custodiens in semine motionis potentiam vitae et intelligentiae, qua semper manente vita et intelligentia accenditur, magis autem erigit, si in fontanam vitam, hoc est, in Christum, et fontanam intelligentiam, hoc est, in sanctum Spiritum resurgit resuscitata anima.