Latin
33
Victorinus, Marius, Adversus Arium 33
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. Sed ista sicut in similitudine. De Deo enim, et de λόγω, hoc est, Filio Jesu Christo, et Spiritu sancto diviniore intelligentia utentes, suscipiamus istorum όιχοούσιον unitatem. Primum inquirendum. si idem est Deus, et Deo esse, an aliud aliquid? Si idem, jam et esse est, et agere; si autem aliud Deo esse, aliud Deum esse, praeexistentiale est Deo esse, quippe in potentia existens ad id quod est esse, quod vere magis id est quod est esse: potentia enim omnia praeexistens et principium, et ante est quam vere ov. Sed istud beate, in quiete esse aestimant omnino omnimodis: in motu solum quod causa sit omnibus in qualicumque motione exigentibus. Et dicunt istud praenoscentia concipi, qum ipsa per semel nihil est, sed conceptione quod praexistit suscipitur. Sed scriptura, et omnis intelligentia istum Deum et esse dicit, et ante ipsum nihil esse, qui et id est quod est esse, et id quod operari. Istum Deum confitemur et colimus, principium omnium quae sunt; actione enim sunt, quae sunt: ante enim actionem nondum sunt; actuosum enim Deum accipimus, sicut in principio fecit Deus coelum et terram, et fecit Angelos, hominem, et omnia in coelis et in terra. Iste igitur verus Deus et solus Deus, quia et potentia et actione Deus, sed in aeterna: ut Christus et potentia et actione, sed jam foris et aperta. Pater igitur Deus prima actio, et prima existentia et substantia, et principale τό ov, actione a se sua esse qui generet sine principio, semper existens a se, existens infinitus, omnimodis perfectus, omnipotens, immutabilis, semper sic et eodem modo existens, substantialis in semetipso: λόγος existens ad id ut sint omnia, non ut aliud aliquid, aut ut alterum, sed simul simplicitate coexistens, et unitione unum est; hoc enim quod λόγος est, id ipsum est quod est esse, et ipso quod est esse, λόγος est: ipse enim λόγος Deus est, unum ergo et omoov: non enim sine actione Deus, sed operatur Deus, siculi dictum.