Latin
48
Victorinus, Marius, Adversus Arium 48
Unproofread scanNot analysed yet
XLVIII. Spiritus, λόγο; ,νους, sapientia, substantia, utrum idem omnia,· an altera a se invicem? Et si idem, communione quadam, an universitate? Si communione quadam, quid primum, quid ex alio, et qua communione? si universitate et ista, et quae differentia, et quae communio? si a sc invicem altera omnimodo, altera in alia ut subjectum, alia ut accidens: an juxta alium alterum modum? Si igitur omnimodis altera, et ίτερόνυμ*, et alterius substantiae. Sed nihil omnimodis alterius substantiae: eorum enim quae sunt δν genus, et magis genus in eo quod est esse. Sed quoniam esse dupliciter, et ipsum τό δν dupliciter, est enim vere esse, est et solum esse. Si igitur το δν, vere δν et solum δν ad omnia δντα, et solum δν ad solum δντα, sive συνωνύμω; ,sive δ/χωνύμως dicuntur, non omnimodis altera sunt: participatione igitur cujusdam communionis omnia quae sunt, ad altera sunt. Etenim quod t« ovtc est, hoc quod non δν est, opponitur, quasi contrarium secundum privationem nulla participatione ad se invicem; ergo nec alterum. Si igitur quae sunt, etiam differentia sint et altera, quadam tamen communione eadem sunt, et secundum istum modum et eadem altera sunt; et istud duobus modis sive altera in identitate, sive eadem in alteritate; sed si eadem in alteritate, magis in alteritatem vergunt: si autem altera in identitate, maxime identitas apparet. Quid igitur istis concinat hinc perspiciendum.