Latin
49
Victorinus, Marius, Adversus Arium 49
Unproofread scanNot analysed yet
XLIX. De Deo et λόγω, hoc est, de patre et filio Dei permissu sufficienter dictum, quoniam unum quae duo. Dictum et de λόγω, hoc est de filio et de Spiritu sancto, quod in uno. Si igitur quae duo, unum, et in uno duo; illud unum in quo sunt duo, quoniam cum illo est, et ex aeterno cum ipso semper; quae simul sunt sibi invicem eadem, duo unum sunt; necesse est igitur ista idem esse. Quomodo istud sit: Audi, ut dico. Ante omnia quae vere sunt, unum fuit sive ipsum unum, antequam sit ei esse unum. Illud enim unum oportet dicere et intelligere, quod unam imaginationem alteritatis habet, unum solum, unum simplex; unum per concessionem, unum ante omnem existentiam, ante omnem existentialitatem, et maxime ante omnia inferiora, ante ipsum δν, hoc enim unum ante δν. Ante omnem igitur essentitatem, substantiam, subsistentiam, et adhuc omnia quae potentiora unum, sine existentia, sine substantia, sine intelligentia. Supra enim haec, immensum, invisibile, indiscernibile universaliter, et his quae in ipso, et his quae post ipsum, etiam quae ex ipso. Soli autem sibi et discernibile, et definitum ipsa sua existentia, non actum, ut non quiddam alterum sit ab ipso consistentia, et cognoscentia sui impartile undique, sine figura, sine qualitate, neque inqualitate; sine qualitate quale, sine colore, sine specie, sine forma, omnibus formis carens. Neque quod sit ipsa forma qua formantur omnia, et universalium et partilium omnium quoe sunt. Prima causa omnium principiorum, principium omnium intelligentiarum, praeintelligentia omnium potentiarum, fortitudo ipsa motione celebrior, ipso statu stabilior. Motione enim ineloquibili status est, statu autem ineffabili superelativa motio est. Continuatione omni densior, distantia universa altior, definitior universo corpore, et major omni magnitudine, omni incorporali purior, omni intelligentia et corpore penetrabilior, omnium potentissimus, potentia potentiarum, omni genere, omni potentia, omni specie majus, totum vero quae sunt omnia ipsum existens omni toto majus, corporali, et incorporali, omni parte magis pars inenarrabili potentia, pura, existens prae omnibus, quae vere sunt.