Latin
50
Victorinus, Marius, Adversus Arium 50
Unproofread scanNot analysed yet
L. Hic est Deus, hic Pater, pra intelligentia, praeexistens et praeexistentia, beatitudinem suam et immobili motione semetipsum custodiens, et propter istud non indigens aliorum, perfectus super perfectos, tripotens in unalitate, spiritus perfectus et supra spiritum. Non enim spirat, sed tantum spiritus est in eo, quod est ei esse, spiritus spirans in semetipsum, ut sit spiritus; quoniam est spiritus inseparabilis a semetipso, ipse sibi et locus, et habitator in semetipso manens, solus in solo, ubique existens, et nusquam simplicitate, unus qui sit, tres potentias couniens existentiam omnem, vitam omnem et beatitudinem. Sed ista omnia et unum, et simplex unum, et maxime in potentia ejus quod est esse, hoc est existentiae potentia, vitae et beatitudinis quod enim est et existit potentia, quae sit existentiae, ac potentia est vitae et beatitudinis ipsa per semetipsam, et ideo et λόγος sui ipsius, et vivere, et agens, habens secundum ipsam suimetipsius inexistentem existentiam, indiscernibilis spiritus counitio, divinitas, substantialitas, beatitudo, intelligentialitas, vitalitas, optimitas, et universaliter omnimodis omnia, pure ingenitum π/>οόν, unalitas counitionis nulla counitioni. Isto igitur uno existente, unum proinde exiliit unum, in substantia unum, in motu unum, et motus enim existentia, quoniam existentia motus. Istud igitur unum existentialiter unum, sed non ut Paler inexistentialiter unum, qui est secundum potentiam existentialiter unum. Habet enim potentiam, et magis habet quod ei futurum est secundum operationem esse, et secundum veritatem non habet, sed est; quoniam potentia, coactio actuosa sit omnia, est sine molestia, et vere omnimodis non egens, quae sit ab hoc ut sit omnia potentia: etenim qua potens nata actio eget, agens ipsa unalitas.