Latin
61
Victorinus, Marius, Adversus Arium 61
Unproofread scanNot analysed yet
LXI. Erecta motione cyclica rectam dico, quod a tnoasTov in ση/χβΓον, hoc est a Patre in Patrem in apparentia istius motionis et divinitatis universae, et τον λόγον, et Filii existit jussione Dei imago juxta imaginem et similitudinem Dei imago imaginis, hoc est Filii; imago enim Patris Filius, ut demonstratum est: hoc autem est, quoniam Filius vita est, imago igitur vitae anima effecta est, anima autem cum suo νω, ab eo qui νούς est, potentia vitae intellectualis est, non νους est, ad v&Ov quidem respiciens quasi νους est: visio enim ibi unitio est, vergens autem deorsum, et aversa a νω, et se et suum νοΰν trahit deorsum. Intelligens tantum effecta, non jam ut intelligibile, sed si sic perseveraverit, eorum quae super coelum sunt mater est, lumen, non verum lumen, et quidem cum suo proprio νω lumen. Si vero in inferiora respicit, cum faciet petulans, potentia vixificandi fit, vivere quae faciet in mundum, et ea quae in mundo usque ad lapidem lapidum more, ipsa etiam cum νω facta. Etenim cum quidem, >070; sit anima, non λόγος: cumque in medium spirituum, et intelligibilium, et της ύλης proprio νω ad utraque conversa, aut divina fit, aut incorporatur: ad intelligentium etenim suae licentiae est, et privatione veri luminis propter scintillam tenuem proprii τουνοΰ rursum vocatur; quoniam quidem solum est, tenebrata autem deorsum dicitur. Etenim summitates της ύλης puriores animandi vim habentes, causa sunt lumini velut in sua descenderet. Quare enim dictum est: et ista discernit, dicit aliquis, si talis est anima. Quomodo dictum est: Faciamus hominem juxta imaginem et similitudinem nostram? (Gen. I, 26.)