Latin
62
Victorinus, Marius, Adversus Arium 62
Unproofread scanNot analysed yet
LXII. Inspiciendum prius quid est homo, denique quid imago, et quid differt imago a similitudine, et quomodo homo juxta imaginem et similitudinem, non imago ac similitudo effectus sit: et quid est, ad nostram? Dualiter enim bomo, quod est in consuetudine, ex corpore et anima intelligitur. Quidam putant ex corpore et anima triplici: quidam autem ex corpore et anima tres potentias habente. Quidam rurus dicunt ex corpore et νω partili, et anima et spiritu, quo consistit fluens corpus. Adhuc quidam de corpore quadripotenti quatuor elementorum et anima duplici, et duplici τω νω. Mea intelligentia haec: Corpus enim, sicut demonstratum: accepit enim pulverem Deus et plasmavit Adam, hoc est, fabricata jam terra, summitates terrae et florem habemus principia corporis. Geminum ellim νοΰν, geminam animam declarat Evangelium κατά Ματθαίον et Λουχάν: sic enim dicunt: Sic erit et praesentia filii hominis. Tunc duo erunt in agro: unus accipietur, et unus relinquetur; duce molentes in pistrino, una accipietur, et una relinquetur (Matth. XXIV, 40, 41). Lucas autem adjecit de corpore duo, ipsa node erunt duo in uno lectulo, unus accipietur, et alter relinquetur (Luc. XVII, 34). Alia autem similiter. Ergo quia in agro, λόγος duo sunt, vel νοΰς et λόγος coelestis, et alius hylicus. Et molentes duae animae, coelestis et hylica: et accipietur igitur coelestis νοΰς vel λόγος coelestis anima, hylicus autem λόγος, et anima relinquetur. Quomodo istud, audi. Homo ex anima et corpore confitendus. Ex corpore, quod a terra compositum, habet ergo animam terra hylicam, et factus est Adam, juxta corpus animal, siculi est animal de aqua et terra. Alia animalia in animam vivam, sed Adam non sic, insufflavit enim Deus in faciem ejus ibi omnem potentiam sensibilem, cui adest νους in discretionem sensus. Alia igitur anima divinior cum suo νώ: sensibili enim potentiae hylicus νους est insitus, et consubstantialis hylicae. Si igitur istud est, Λόγος coelestis, hoc est νους vel Spiritus divinus est in anima divina. Ipsa autem divina anima in hylico spiritu, hylicus autem spiritus in hylica anima, hylica autem anima in carnali corpore, quoti oportet purgari cum tribus omnibus, ut accipiat lumen selenium, et aeternam vitam: hoc autem peficit fides in Christo.