Latin
64
Victorinus, Marius, Adversus Arium 64
Unproofread scanNot analysed yet
LXIV. Adhuc dico in occulto mysterium magnum; siculi divinior Trinitas unali, secundum quod per se effulgenter fecit animam in mundo intellectibili in substantiam et propriam substantiam, quam proprie dicimus substantiam: sic animae trinitas unalis secunda explicavit imaginationem insensibili mundo, ipsa anima semper quae sursum sit mundanas animas gignens, et istud ergo juxta imaginem et similitudinem. Videamus ergo si et juxta carnem quidem, et juxta carnem dicunt prae divinatione, quoniam futurum erat ut Jesus indueret carnem. Ego autem dico forte si et in isto quod Λόγος, et carnis est Λόγος, et Deus et corporalis, et super omne corpus dicitur: potentia enim universorum et omnium Deus, non frustra secundum imaginem corporis. Si enim futurum est nostrum corpus et carnem resurgere, et induere incorruptionem, et fieri spiritualis caro, sicuti et Salvator noster juxta omnia el fuit, et resurrexit, et ascendit, et futurum est ut veniat: et si post resurrectionem immutabitur, accipientes spiritale indumentum, nihil impedit juxta imaginem carnis superioris τον λόγου hominem factum esse. Ad istud enim testimonium dicit Propheta, dicens: Et fecit Deus hominem juxta imaginem Dei (Gen. I, 27). Si fecit Deus secundum imaginem, pater juxta filii imaginem: si autem istud dicit, fecit ipsum masculum et feminam, ut praedictum est, fecit hominem juxta imaginent Dei; manifestum quoniam et juxta corpus et carnem valde et mystice, τω λόγω in mare et femina existente: quoniam ipse sibimet filius erat, in primo et secundo partu spiritaliter et carnaliter. Gratia Deo Patri, et Filio ejus, Domino nostro Jesu Christo, ex aeterno in omnia saecula saeculorum. Amen.