Latin
65
Victorinus, Marius, Adversus Arium 65
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SECUNDUS. I. Deum omnipotentem omnes fatemur Christum Jesum nos nunc; mox tamen fatebuntur omnes, quibus fides in Christum filium. De utroque quod sint ambo, et singuli: quippe ut pater Deus, filius Jesus Christus, tota nobis religio est, et spes tota, et in isto fides. Sed cum fatemur singulos duos, unum tamen Deum dicimus, et ambos unum Deum, quod et pater sit in filio, et filius in patre. Alii unum Deum dicunt patrem solum, filium vero hominem, sed hos nunc omittamus: etenim Jesum filium cum dicimus et antequam de Maria nasceretur, fuisse filium confitemur. Nam si (Joan. I, 1-3) in principio fuit >070? ,et λόγο; fuit ad Deum, et Dem fuit ipse λόγος, et hoc fuit in principio, qui cum postea λόγος caro factus est, idem est Λόγον esse et Jesum. Si enim in principio erat λόγος, in principio filius, qui postea in carne Jesus, propter mysterium, quod mandato patris implevit. Fatendum est igitur a principio fuisse filium. De patris substantia, an extra dicimus? Sed istud quaerendum. Num Deum non fatemur esse? Fatemur. Qui igitur esse istud ανούσιον dicimus, an ένούσιον? id est, sine substantia, an substantiom? Ανούσιον, inquiunt. Accipio, sed quaero ανούσιον, quomodo, qui substantia non sit omnino? an qui supra substantiam sit, id est ύπερούσιον? Sine substantia quis dicat, Deum qui esse fateatur? esse enim illi substantia sua, non illa nobis nota, sed ipse quod est ipsum esse, est ipse non ex substantia, sed ipsa substantia, parens omnium, a se sibi esse tribuens, prima substantia, universalis substantia, ante substantiam substantia. Per id igitur quod υπερούσιος est, ανούσιος a quibusdam dicitur, nou quod sit sine substantia, quippe cum sit: veneremur ergo Deum, et esse dicamus, id est ένούσιον, qui constituit omnia, coelum et terram, mundum, spiritus, angelos, animas, animalia, et hominem ad imaginem et similitudinem imaginis eorum. Quid igitur cum sit ένούσιος? Deus pater utique dicitur, sic fatemur, et pater Unigeniti: omnium fides ista. Num igitur fallit intelligentiam Verbum, ambiguo suo? Genuit enim vos, et dc hominibus dixit Deus: si igitur significat genui et creavi, ut creaturam, et naturaliter de mea substantia genui. Quid magis unigenito? quid ei qui filius est quid ei qui unus et solus? quid ei in quo pater est? quid ei qui in patre est? quid ei qui λόγος est, qui in principio erat, et erat apud Deum, et Deus est, et per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 1-3). Quid nutem hoc significat, quod Christus unigenitus? Si enim Deus omnium pater est secundum creaturam, quomodo hujus unigeniti pater, si non alio modo et ex substantia, non ex nihilo? Erat autem non alia substantia ante omnia quam patris: de patris ergo substantia Christus.