Latin
66.21 to 66.30
Victorinus, Marius, Adversus Arium 66.21-30
Unproofread scanNot analysed yet
Si filius Christus, utique post Deum, Christus; nullus nutem similis post Deum Christus ergo non similis Deo, aut si non post Deum, certe cum Deo, nam ante Deum nullo modo όροούσιον. Et David sic (Psalm. LXX, 19) nullus similis tibi. Deinde, quod multis docuimus, substantia in eo quod substantia est, maxime si sit ejusdem generis, et haec in duobus pluribusve sit, haec eadem non similis dicitur esse substantia; ut anima substantia est, sunt licet multae animae, in eo quod animae sunt, una est illis cademque substantia. Non quod praecesserit illa substantia et praeexstiterit, sed simul semper exstiterit, ita et in caeteris. Quanto magis in Deo? cum ipse sit origo substantiae, cum quo divino quodam ortu filius a patre accepta substantia, semper cum eo, et ineo, ut alter atque idem ejusdem substantiae, nulla vel illius diminutione, vel hujus acceptione consubstantiali completiva unalitate Deus atque virtus ejus semper qui fuerit, et semper exstiterit, hoc est Deus et Αόγος, Deus et forma ejus, pater et filius, Deus et Jesus Christus, Deus et virtus et sapientia, όροούσιον: ergo hoc si dictum όροούσιον ut όροούσιον, cum in eadem sunt specie simul existentes, όροειδεϊς ejusdem temporis et aetatis. Heic vero όροηλιχιός significat consubstantiale simul ct substantiam sine composito vel discretione, sed simul semper quod sit rerum virtutibus actionibusque discretum.