Latin
66.1 to 66.20
Victorinus, Marius, Adversus Arium 66.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
II. Age: nunc esse in Christum fatemur. Quaeramus eodem modo hoc, esse ένούσιον est, an ανούσιον? Jam supra dictum ανούσιον esse non posse cui sit esse. Quid igitur? istud esse, unde est; εκτού ανουσίου, an έχτοΟ ένουσίου, id est, ab eo quod est esse, an ab eo quod est non esse? Deus, ut inquiunt, esse est: Christus item esse, sed coepit tamen. Verum hoc est. Sed istud esse quod coepit, ab eo coepit, quod fuit aliquo modo fuisse, ut omnia divina, et a divinis orta, potentia semper sunt ac fuerunt: processus autem eorum actus est, et ex motu manifestatio, et quidem natalis: quid enim Dei nascitur, cum Deus sit ingenitus? an illud credibile est, aut fas est dicere, ex nihilo vel natum esse Christum, quem dicimus Dei filium? qui est Dominus majestatis; et caetera quae supra diximus et in aliis libris. Hoc vero postremo haeresis dicit cui similes et illa est vel quae a Maria dicit coepisse Christum, vel quae non ipsum Αόγον induisse carnem, sed assumpsisse hominem, ut cum ipse Αόγος regeret, atque hoc Marcellus: quod superius autem, Photinus. Excludamus igitur omnes qui haec atque hujusmodi de Christo sentiunt: loquamur cum his, qui Christum Dei filium dicunt, et filium natum, quippe cum fateantur unigenitum, genitum utique, non factum. Parum istud est, adjiciunt, de patre filium, de Deo Deum, de vero lumine lumen verum, utique et consequentia de Spiritu, Spiritum, et in patre filium, et in filio patrem; haec cum fateantur consilio nullo, ratione timoris potius quam veritatis. Alii substantiam heic nominandam negant, alii nominant, sed similem volunt, non eamdem dicere. Quibus illud primum perspiciendum est, quod propheta Isaias dixit (Isa. XLIII, 10): Nullus fuit ante me Deus, et post me nullus erit similis Deus.