Latin
68.20 to 68.37
Victorinus, Marius, Adversus Arium 68.20-37
Unproofread scanNot analysed yet
sed istud, quod est esse proprium a patre habet, ut sit illi formam esse; alter ergo in altero, et ambo unum. Ergo ov Deus, ov filius, id est enim r«£v esse cum forma: omne enim quod esse, est cum forma: hoc et existentia dicitur et substantia et subsistentia, quod enim ov est, et existit et subjectum est. Hoc autem est quod est esse sine connexo ullo, quod simplex est, quod unum; manifestior igitur subsistentia est, et existentia est, et substantia dicitur. Si ergo dicitur de Deo subsistentia, magis de Deo dicitor substantia, et magis ista, quoniam subjectum significat, et principale quod convenit Deo. Non sit autem subjectum sicut in mundo substantia, sed quod honoratius et antiquius et secundum fontem universitatis. Verum quod est esse, quod praestat Deus his quae sunt, ut unumquodque sit ομοούσιο; :ergo esse formani habens, et primum solum verum: quoniam quod est illud esse purum est, hoc magis substantia est. Quoniam autem rursus et forma est esse, et ipsa substantia est, sed hoc ύπόστασι; dicitur: jam enim formatum esse substantia est, formatum autem esse est Deus, quod Deus est, et pater, sic et filius, quod λόγο; et filius. Subsistentia ergo proprie dicitur de ambobus, quod est substantia: quoniam quod est esse principale, cum forma substantia dicitur. Haec autem et substantia dicitur, et ideo dictum est, de una substantia tres subsistentias esse, ut ipsum quod est esse subsistat tripliciter, ipse Deus, et Christus, id est Λόγο; et Spiritus sanctus. Ergo ύητόστασι; jure Deo datur jure Λόγω, id est, patri et filio. Id autem Latini substantiam dicunt, quia diximus et substantiam dici posse, scilicet id quod esse est, magis formatum esse. Quae curo ita sint, lecta est ύπόστασι; ,haec autem est ουσία, sicut probavimus.