Latin
69
Victorinus, Marius, Adversus Arium 69
Unproofread scanNot analysed yet
V. Nunc videamus utrum ibi, ubi legimus, aliud sinificet, ύπόστασι; quam ουσία. Multi enim aestimant copias atque fortunas significari hoc verbo, ύπόστασι? scilicet; sed si dixit: Si stetissent in ύποστάσιι Domini, vidissent Verbum ejus (Jer. xxiii, 22, sec. lxx). Quod heic intelligimus ύπόστασιν Domini, nisi id quod est Deus? Est autem Deus spiritus, lumen, potentia, omnipotens, et hujusmodi talia. Hic qui stat et intelligit, non autem erat qui intelligit, stat ergo: intelligens autem Deum intelligit et videt Λόγον Dei filium; manifestum ergo hanc Dei esse ύπόστασιν, quia intellecta et Verbum intelligitur, simul enim sunt, et hoc est ομοούσιον. Hoc et iterum dicit: Quia si stetissent in mea ύποστάσει, et verbum meum audissent. Supra videre; heic autem posuit utrumque, hoc est quo intelligere. Is enim rem intelligit, qui in rei substantia stat, id est, in primo fonte rei, ut omnia quae sunt ejus intelligat. Quid deinde? cum alibi vel In Davide, vel in Evangelio posita est et lecta ύπόστασι? ,numquid aliud quam ουσία intelligitur? ‘ϊπόστασι? mea, inquid David (Psalm. cxxxviii, 15): de Deo utique, ‘Τπόστασι? mea in inferioribus terroe. Dicit enim: occultum se nemo credat, quia utique sum et omne quod sum et substantia mea, et in inferioribus terrae: ubique est enim Deus, vel spiritus Dei, quae Dei substantia est.