Latin
71
Victorinus, Marius, Adversus Arium 71
Unproofread scanNot analysed yet
VII. At enim hoc ipsum ομοούσιον lectum est. Omnia enim quae diximus lecta sunt: vobis dico, qui jam fatemini de Deo, vel quod lumen sit, vel quod spiritus. Dicitis ergo de Deo Deum, de invisibili Spiritu Spiritum, et verum lumen de vero lumine, quae sunt ύποστάσβι? Dei. Veram cum dicitis Christum, Deum de Deo, lumen de lumine, et talia: ubi sic l…- gistis? an vobis licet sic dicere, unde magis ομοούσιον probatur, nobis discere ομοούσιον non licebit? Verum si ideo dicitis lumen de lumine, quia et Deus lumen dictus, et Christus lumen, et item et Pater Deus, et Christus Deus dictus; id quidem manifestum, verum de Deo non lectum, lumen de lumine; at licuit sumere. Liceat ergo de lectis non lecta componere. *Ομοούσιον lectum negatis; sed si aliqua similia, vel similiter denominata lecta sunt, jure pari et istud denominatum accipere debemus. Dei ουσία lumen est, hoc lumen vita est, et ista vita, ista intelligentia, hoc esse Deum, hoc esse Christum salis declaratum est. Vivit pater, et ego vivo (Joan. vi, 58). Pater habet in se vitam, et filio dedit habere apud se vitam (Joan. v, 26). Quoe habet pater, ea mihi dedit omnia (Joan. xvi, 15). His et aliis saepe probamus, eadem in patre esse et in filio, et quod semper et ex aeterno: et ideo ομοούσιον appellatum est.