Latin
72
Victorinus, Marius, Adversus Arium 72
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Sed unde hoc verbum, audi Evangelium, audi Paulum apostolum, audi orationem oblationis, quoniam vita est Deus; et aeterna vita. Nos Christiani, id est, qui in Christum credimus, docemur in Evangelio (Matth. vi, 9) quomodo Deum patrem rogare debeamus, in qua oratione cum multa petimus, tum petimus panem, qui panis vita est (sic enim dictum est (Joan. vi, 59): Hic enim est panis, qui de coelo descendit). Hanc vitam et Christi et Dei, id est, aeternam quod nomine ipse dicit, επιούσιον άρτον, ex eadem ουσία panem, id est, de vita Dei: consubstantialem vitam. Unde enim filii Dei erimus, nisi participatione vitae aeternae? quam nobis Christus a patre afferens dedit. Hoc ergo est (Luc. xi, 3), όό? ύμΐν επιούσιον άρτον. id est, vitam ex eadem substantia, etenim si quod accipimus, corpus Christi est, ipse autem Christus vita est, quierimus άρτον επιούσιον, divitiae enim in Christo corporaliter habitant; Graecum igitur Evangelium habet έπιούσιον, quod denominatum est a substantia, et utique Dei substantia: hoc Latini vel non intelligentes vel non valentes exprimere non potuerunt dicere, et tantummodo quotidianum posuerunt, non επιούσιον. Est ergo et nomen lectum, et in Deo substantia, et dici potest graece etiam latine non exprimitur; dicitur tamen graecequia intelligitur. Ergo nos qui Christum credimus, quia ab eo vitam aeternam speramus, quia ipse vita est, cum ipsum sequimur, et cum eo, et circa ipsum, et circa vitam aeternam sumus, et appellamur λαό? περιούσιος. Hinc sanctus Apostolus ad Titum Epistola sic dixit Graece (Tit. ii, 14); Ιναΐυτρωσηταιύμας από πάσας Μομίας, και χαΒαρίστρ εαυτώ λαόν περιούσιον ζηλοτην καλών έργων. Latinus cum non intelligeret περιούσιον όχλον, περιούσιον, τον περιοντα, id est, circa vitam quam Christus et habet et dat, posuit populum abundantem. Quid meriti est ut salvetur populus quo abundat? Hoc autem rursus magna causa et veluti necessitas, quo περιούσιος. Hinc oratio oblationis intellectu eodem precatur eum: σώσον περιούσιον λαόν, ζηίωτιην καλών έργων, Ergo lecta sunt omnia, denominata ab ουσία? hinc itaque compositum ομοούσιον de Deo et Christo, quod et ab ratione non est alienum: habet enim ewiov, quam (1) habent superiora nomina, et eodem modo denominatura est: et hoc nomen omnes excludit haereticos; necessario ergo positum a majoribus. Dicendum ergo et semper tractandum est.