Latin
73
Victorinus, Marius, Adversus Arium 73
Unproofread scanNot analysed yet
IX. At enim quia non intelligitur, et scandalum facit tollendum et de fide et tractatu, aut certe latine ponendum: non intelligitur, dicunt. Ergo nec latine potest dici. Non intelligitur, quare vos timetis istud? qui enim oppugnant, timent tamen: si timetis; haeretici estis, hoc excluso subintrare cupitis. Num si ούσίαν in Deo negatis, όμοούσιον ideo tolli vultis, quia ουσίαν fatentur? Ergo intelligitis et timetis. Si autem et Basilius όμοούσιον dicit, et hoc quoque nomen adversum vobis est, et ideo et hoc repudiatis, quia semel ούσίαν negatis in Deo. Si autem ideo repudiatis, quia intelligitis; et ipse Basilius intelligit qui όμοούσιον dici vult, de quo post loquemur. Non est όμοούσιον nomen, quod non intelligitur. Latine, inquiunt, dicatur. Quia difficile dicitur, ideo expetitis; et si dicatur, sequimini. Magnum miraculum! verbum vos haereticos facit, vel potius sonus verbi, quod graece dicitur. Deinde si latine dixero, quia Ecclesia habet Graecos, et quia omnis scriptura vel Veteris Testamenti et Novi, et graece et latine scripta est, si non ponimus graece, interrogati a Graecis, quid respondebimus? Necessario dicendum est όμοούσιον: ergo ponendum. Quid autem? In Scripturis non multa sunt nomina, vel graeca, vel hebraica, aut interpretata, aut non interpretata? ut (Matth. xxvii, 46), Ηλει, Ηλεί, λαμά σαβανθανεί. Item Golgotha, et Emmanuel. Item (I Cor. XVI, 22), Si quis non amat Dominum nostrum Christum filium, ανάθεμα. Sexcenta alia aut interpretata, posita tamen: aut non interpretata, et sola posita; aut anathema, quod non exprimitur, nec latine nec graece, et tamen positum est, et quotidie, usurpatur, sicut et Alleluia, et Amen, quae in omni lingua incommutabiliter dicuntur. Licet igitur ponere eodem modo όμοούσιον. Certe verbum cum tollendum est, aut quia obscurum est tollitur, aut quia contrarium, aut quia minus vel plus exprimit, aut quia supervacuum est. Hoc non obscurum est; nam et nos diximus quod significet; et vos quia intelligitis, timetis: et Basilius, quia intelligit mutat. Contrarium autem non est, nam cum de substantia jam omnes fateamur: substantia est enim Deus, Spiritus, lumen; quae de Deo patre et Christo dicuntur. Hoc verbum όμοουσιον, cum de substantia dicatur, non potest esse contrarium. Sed minus aut amplius exprimitur. Corrigendum potius quam auferendum. Jam vero supervacuum quomodo? quia jam dictum, ubi dictum: an quia non utile, quod excludit haereticos maxime Arianos? Quod majoribus positum ut murus et propugnaculum. Sed nuper est positum. Quia nuper erupit venenata cohors haereticorum, quo tamen conditum juxta veterem fidem, nam et ante tractatum, multi orbis episcopi trecenti quindecim in civitate Nicaea quam per totum orbem decretam fidem mittentes, episcoporum millia in eadem habuerunt, vel illius temporis, vel sequentium annorum. Probatum autem ab imperatore imperatoris nostri patre.