Latin
77
Victorinus, Marius, Adversus Arium 77
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER TERTIUS. ΑΟΓΟΣ vel voOf divinus ut sede utitur, atque ut corpore, anima coelesti; ea vero sensuali voO, vel Aoyof insensuali anima, ut ipse sensualis in corpore est. et ideo in qualicumque corpore. Omne autem sed ut imago, ut id in aliis et assertum est et probatum: quippe cum in ipsis divinis Ai? ,,Dei imago Sit, sic Igitur caetera; ergo omnium divinorum. Ut enim. Dei Aiyof imago est, ita TO5 >iyou anima quaeque hoc genus ibi. caetera imagines sunt. At in natura sensuali non imagines, sed magis simulacra ac simulamenta dicenda. Ita enim rerum progressio est, ut effulgentia luminis, imago sit luminis; unde substantia eadem est in summis et aeternis, quia imago luminis, lumen est. Ut enim de Spiritu, non nisi Spiritus, et de vero, verum, et de Deo, Deus: sic et de substantia, substantia: Spiritus enim et verus, et Deus substantia est. Omne autem quod est unicuique suum esse, substantia est. Sed hoc esse quod dicimus, aliud intelligi debet in eo quod est esse: aliud vero in eo quod est ita esse, ut unum sit substantiae, aliud qualitatis. Sed ista sic in sensibilibus et in mundo. At in divinis et aeternis ista duo unum: omne enim quod ibi simplex, et hoc Deus quod lumen, quod optimum, quod existentia, quod vita, quod intelligentia: at de hoc et in aliis diximus. Omnia ergo ibi substantialiter simplicia, in– connexa, cum numero unum, nec numero unum, sed ante numerum unum, id est, ante unum quod est in numero, hoc est, plane simplex, solum sine phantasia, quod alterum. Unde quod inde nascitur imago, non scissio, nec effusio, sed effulsio: nec protensio, sed apparentia, nec germinatio potentiae, quam potentiae actio: ubi enim actio, aut unde, nisi in potentia atque ex potentia? Et quando aut ubi potentia, nisi cum actione et in actione? Non ergo alterum in altero, nec aliquando simile, quia idem semper. Et quia effulgentia declaratur lumen, vel actio declaratur potentia; idcirco (Joan. xiv, 9): Qui me videt, videt et Patrem. Et quia potentiam ipsam solam nemo videt (Joan. i, 18): Deum nemo vidit unquam. Et quoniam potentia cessans vita est, et cessans intelligentia, haec autem vita et intelligentia actio est; si quis Deum viderit, moriatur necesse est: quia Dei vita et intelligentia in sometipsa est, non in actu: omnis autem actus foris est, hoc vero est nostrum vivere, quod foris est vivere: ergo est mors Deum videre (Exod. xxxiii, 20): Nemo, inquit, unquam vidit et vixit; simili enim simile videtur. Omittenda igitur vita foris, omittenda intelligentia, si Deum videre volumus, et hoc nobis mors est.