Latin
78.1 to 78.15
Victorinus, Marius, Adversus Arium 78.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
II. Quoniam autem haec vita et intelligentia λόγος est, qui Christus est: per Christum et nos omnia: per ipsum est ergo Λόγος, et vita, et intelligentia. Quare? quia ista omnia motus, et adjectio est: nos ergo, si sumus in Christo Domino, per Christum videmus, id est, vitam veram, hoc est, per imaginem veram. Et quia veram, ergo ejusdem substantia, quia et in actione potentia est: ibi ergo Deum videmus, et hinc illud (Joan. xiv, 9): Qui me videt, videt Deum. Quod vero de potentia actio, ideo de Patre Filius, ac de Spiritu Λόγος:et quia de Spiritu Spiritus, ideo de Deo Deus: ergo de substantia eadem substantia, ut supra docuimus. Potentia Deus est, id est, quod primum existentiae universale est esse, quod secum, id est, in se vitam et intelligetiam habet: magis autem ipsum quod est esse, hoc est. quod vita atque intelligentia motu interiore et in se converso; est ergo motus in Deo, et ex hoc et actio, unde dictum (Joan. v, 19): Amen, amen dico vobis, non potest Filius a semetipso facere aliquid, si non viderit Patrem facientem: quoe enim ille facit, eadem et Filius facit. Similiter ergo et Pater et facit et agit, sed intus, unde cum nullo eget extrinsecus, semper plenum, semper totum, semper beatum est. Verum quoniam vita atque intelligentia motus sunt, omnis autem vita vivificat, omne vero quod vivificatur foris est; itemque intelligentia quod intelligit foris est, et id quod intelligit intus, tracta et vita ex intelligentia, vel effulgente vel illuminante intelligit. Unde de Deo atque ex eadem substantia est, et substantia, et vita, et intelligentia, itemque motus cum intus in se est, idem est quod substantia: qui cum inde spectat, et ut foras emineat, id est, ut operetur atque agat, hic partus est, hic natalis.