Latin
79.1 to 79.15
Victorinus, Marius, Adversus Arium 79.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
III. Omnia ergo filias, ut omnia pater. Sed quia potentialiter prior est substantia quam actus ac motus, prius autem ad vim dixi et ad causam, quia motui causa susbtantia: omnis enim motus in substantia, ergo necessario generator est pater, et item necessario omnia quae pater habet, habet et filius (Joan. xvi, 15): Omnia, inquit, quoe habet Pater mihi dedit. Et item (Joan. v, 26): Pater ut ipse ha– bet ex se vitam, ita dedit Filio ex se habere vitam: ergo ut pater, ita filius vita est, et ex se vita. Ipsa est enim vita, quae sibi et aliis est vis vivendi, non aliunde vita. Igitur motus, et principalis motas, et unas motus, et a se motus, et unigenitas motus: hic est Awoc: etenim vita est, per quem Vivunt omnia. Et quia vita est, ipse est per quem sunt facta omnia, et in quem facta sunt omnia: quia purgata onrnia in vitam aeternam redeunt. Et omnia in ipso facta sunt, quia quae facta sunt in ipso vita sunt: nihil enim quod sit, eui sit esse suum, ex quo ipsi vita sit esse quod sit. Ergo in Christo facta sunt omnia, quia Christus Αογος est. Vita autem·nec coepit, quia a se sibi semper est, unde nunquam desinit, et infinita semper est, et per omnia, et in omnibus usque a divinis et a supracoelestibus ad usque coelestia, coelosqua omnes, aethera. ,aera, humida atque terrena, omniaque quae oriuntur e terra, omniaque caetera. Ergo et corpus caroque nostra habet aliquid vitale, omnisque materia animata est, ut mundus existeret, unde eruperunt jussu Dei animatiae. In carne ergo inest vita, id est, Λόγος: vitae autem mest Christus: quare Λόγος caro factus est. Unde non mirum quod mysterio sumpsit carnem, ut et carni et homini subveniret, sed cum carnem sumpsit, universalem Λόγον carnis sumpsit: nam idcirco omnis camis potestas in carne triumphavit, et idcireo omni subvenit carni, ut dictum est in Isaia (Isai.