Latin
79.16 to 79.36
Victorinus, Marius, Adversus Arium 79.16-36
Unproofread scanNot analysed yet
xl, 5; lii, 10; Luc. iii, 6): Vide– bit te omnis caro salutare Dei. Et in libro Psalmorum (Psal. lxiv, 3): Ad te omnis caro veniet. Item et universalem λόγον animae: nam et animam habuisse manifestum, cum idem Salvator dixit (Matth. xxvi, 33)·: Tristis est anima usque ad mortem. Et item in Psalmo·(Psalm. xv, 10): Non derelinques animam meam m inferno. Quod autem sumpserit universalem λόγον animae, his manifestum in Ezechiele (Ezech. xviii, 4); Omnes animoe sunt meoe, ut anima patris, sic et anima filii. Item universalis animae λόγος et ex hoc ostenditur, quod et irascitur, cum maledicit et arbori fiei, et dicit (Matth. x, 15; xi, 23): Sodomis et Gomorrhis in illa die commodius erit quam vobis. Sic etiam multis in locis, Item et cupit, cura dicit (Matth. xxvi, 39): Pater, si fieri potest, transferatur a me hic calix. Ibi etiam ratiocinatur: sed fiat potius voluntas tua. Haec et alia multa sunt quibus ostenditur animae λόγος universalis: assumptus ergo homo totus, et assumptus, et liberatus est: in isto enim omnia universalia fuerunt, universalis caro, anima universalis, et in crucem sublata atque purgata sunt per salutem Deum λόγον, universalium omnium universalem: per ipsum enim omnia facta sunt, qui est Jesus Christus Deus et Salvator, et Dominus noster. Amen.