Latin
8
Victorinus, Marius, Adversus Arium 8
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Sed ista. Et iterum quod ipse Christus, qui filius patris, et ipse esi Spiritus sanctos (Joan. VII, 37, 38): Jesus stabat, et clamabat: Si quis est qui sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, quemadmodum dixit scriptura, flumina ex ventre ipsius manant aquae viventis. Est illud quidem dictum de illo qui accipit spiritum; qui accipiens spiritum efficitur venter, effundens flumina aquae viventis. Dat autem hunc spiritum Christus; dat et aquam viventem, ut ipse dicit, scriptura de spiritu dixit istud. Venter igitur qui accipit spiritum, et ipse spiritus venter, a quo manant flumina aquae viventis: sicut scriptura dicit (Ibid. 39): Hoc autem dixit de spiritu quem futuri erant accipere credentes in ipsum: nondum enim spiritus erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Sed rursum iterum flumina spiritus, venter autem ex quo flumina Jesus; Jesus enim est spiritus. Jam ergo Jesus venter de quo flumina spiritus. Sicuti enim a gremio patris, et in gremio filius; sic a ventre filii spiritus; ομοούσιον ergo tres; et idcirco in omnibus unus Deus. Quod non sit ex mundo (Joan. VIII, 3): Ego sum lumen mundi; propter ipsum enim visit mundus, ac vivet quamdiu obedierit ei. Quod omnes tres spiritus, jam dixit (Joan. IV, 24): Deus spiritus est. Et dicentibus quibusdam (Joan. VIII, 19): Ubi est pater tuus? dixit: Neque me nostis, neque patrem meum: Si me sciretis, scire possetis et patrem meum. Spiritus autem sanctus Spiritus manifeste; ista autem omnia et pater, et ex patre: ergo. Non enim spiritus ut alii: illi enim a Deo, non ex Deo: οροούσιον igitur ista tria. Quod filius verus (Joan. XVI, 27, 28): Ego enim ex Deo exivi, ut ex gremio patris, et advenio in mundum. Quod antequam in carne esset, erat Christus (Joan. VIII, 56, 58): Abraham, pater vester, laetabatur ut videret diem meum: et vidit et gavisus est. Et rursus: Ante Abraham ego sum. Quod non homo (Joan. IX, 5): Cum sum in mundo, lumen sum mundi. Quis autem dedit caeco visum? homo? impossibile: et ego, quod filius Dei (Joan. ,IX, 35–37): Tu credis in filium Dei? Respondit ille: Quis est. Domine, ut credam in eum? Dixit ipsi Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. Quod ex eadem substantia et potentia (Joan. X, 30): Ego et pater unum sumus. Et rursus (Joan. XIV, 10, 11): Pater in me, et ego in ipso.