Latin
9
Victorinus, Marius, Adversus Arium 9
Unproofread scanNot analysed yet
IX. Unde dictum in Paulo (Philipp. II, 6): Qui in forma Dei existens, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo. Ista igitur significant et unam esse substantiam, et unam potentiam. Quomodo enim, Ego et pater unum sumus? et quomodo, Pater in me, et ego in patre, si non a patre substantiam habuisset et potentiam, genitus de toto totus? et quomodo, Non rapinam arbitratus est, aequalem esse patri? Non enim dixit: Non arbitratus est aequalem esse, sed, Non arbitratus esse rapinam. Vult ergo inferior esse, non volens rapinam arbitrari aequalem esse. In istis enim arbitrari est, aut non arbitrari rapinam esse aequalem, quae sunt aequalia. Sed putavimus aequalem, secundum potentiam dictum esse. Primum non est illud Arii dogma, quod major est pater dignitate, potentia, claritate, divinitate, actione: aequalia enim dixit: et si secundum istud aequalia, impossibile secundum istud aequalia esse, si non et substantia eadem, Dei enim eadem ipsa est et potentia, et substantia, et divinitas, et actio: Omnia enim unum, et unum simplex. Huc accedit, si ab alia substantia erat filius, et si maxime ex nihilo; quae illa substantia recipere valens istas divinitates et potentias? aequalitas aequali connectitur, et simile simili. AEqualis igitur filius et pater, et propterea et filius in patre, et pater in filio, et ambo unum.