Latin
80
Victorinus, Marius, Adversus Arium 80
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Λόγον igitur quae sunt, quaeque esse possunt, quaere esse potuerunt, veluti semen ac potentia existendi, sapientia ac virtus omnium substantiarum de Deo ad actiones omnes, Deus potentia patris actuque, quo filius ipse cum patre unus Deus est. Etenim cum sint istae existentiae viventes intelligentesque. animadvertamus haec tria, esse, vivere, intelligere, ita tria esse, ut unum semper sint, atque in eo quod est esse. Sed in eo quod est esse dico, quod ibi est esse: in hoc igitur esse, hoc est vivere, hoc intelligere omnia substantialiter, et unum subsistentia; vivere enim ipsum id est quod esse; neque enim ita in Deo, ut in nobis aliud est quod vivit. aliud vita quae efficit vivere. Etenim si ponamus accipiamusque ipsum vitam esse atque existere, quodque ei potentia; ait, id ipsum sit ei esse, clarum fiet unum atque idem nos accipere debere esse et vivere: haec ratio est, visque eadem intelligentia est utique illi. Hoc ipsum ergo intelligere, hoc est quod est ei esse, idque esse quod est intelligere: ipsum hoc intelligere intelligentia est; esse ergo, esse et vitae et intelligentiae esi, id est, quod vita et intelligentia: unum igitur quod vita, et idem esse quod est inteltigentia. Quod si haec in singulis atque in binis unum, sequitur ut ipsum vivere hoc sit, quod intelligere: nam si esse hoc est vivere, atque esse id quod Intelligere; fit unum vivere atque intelligere, cum sit illis unum quod est esse. Huc accedit quod ipsum esse nihil est aliud quam vivere: quod enim non vivit, ipsum esse ei deperit, ut qnamdiu quidque sit, hoc sit et suum vivere, unde commoritur esse cum vita. Sed nos cum de aeternis loquimur, aliud vivere accipimus: sed hoc ipsum scire quod vivas, scire porro hoc est quod intelligere: Ergo scire intelligere est, et scire quod vivas, hoc est vivere: id ergo erit intelligere quod vivere. Quod si ita est, ut unum sit vivere et intelligere, et cum unum sit esse quod est vivere atque intelligere; substantia unum, subsistentia tria sunt i…ta: cum enim vim ac significantiam suam habeant, atque ut dicuntur et sunt; necessario et sunt tria, et tamen unum, cum omne quod singulum est unum, tria sint, idque Graecis ita dicitur: tx μιΰς ούσίβς xpsig slwi τάς υποστάσεις. Hoc cum ita sit, esse ut fundamentum est reliquis: vivere enim et intelligere ut secunda et posteriora, ut natura quadam in eo quod est esse, velut inesse videantur, vel ex eo quod esse quodammodo ut extite– rint, atque in eo quod est suum esse, illud primum ac fontanum esse servaverint: nunquam enim esse sine vivere atque intelligere; neque vivere atque intelligere sine eo quod est esse jam probatum est.