Latin
92.1 to 92.22
Victorinus, Marius, Adversus Arium 92.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
XVI. Et tamen videamus quid acturus est, Spiritus scientiam daturus gestorum, et insinuationem scientiae, quasi vim testimonii, ac magis judicii habiturus, vel ad poenitentiam vel ad poenam; de peccato, inquit, quod in me non crediderunt. Ergo ut sciat mundus jam poenam suam. De justitia autem, quod ad Patrem vado. Et hoc potest esse de peccato quod injuste fecerunt qui eum in crucem sustulerunt, quia se filium Dei dicebat. Et nunc pergit ad patrem, quod item erit omnium, si in Deum credant, et faciant Dei jussa: ut et ipsi ad patrem pergant; justificantur enim, nam (Gen. xv, 6): Abraham credidit, et reputatum est et ad justitiam. Deinde de judicio, inquit, quod princeps mundi judicatus sit. Haec, ut cernitur, non ad salutem, quae jam a Christo completa est, sed pertinent ad scientiam rerum gestarum. Est enim pater loquens silentium, Christus vox, Paracletus vox vocis. Ergo Spiritus sanctus in isto actu alter Paracletus, in salutis mysterio cooperator ut Christus, in Spiritu vero sanctificationis quod Deus. Si igitur et hoc modo Christus quod spiritus, sed Deus in mysterio aeternae vitae Christus, in sanctificatione Spiritus sanctus, sanctificat autem Deus, ut dictum (Joann. xvii, 17): Sanctifica eos in veritate, patri filius dicit, ergo sanctificat pater, item Christus sanctificat, ut dictum (Ibid. ,19); Et pro iis sanctifico me ipsum, ut sint ipsi sancti ficati in veritate. Item sanctificat Spiritus sanctus, nam et baptizare ad sanctificationem pertinet: dictum ergo in Actis Apostolorum (Act. i, 5): Joannes baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto tingemini. Quod super- …udit se illis ad scientiam: nam jam sanctificati fuerunt baptismo, invocato Deo Christo; Spiritui sancto etenim sic dictum est: Sanctifica eos in veritate. Et veritas Christus est; Paracletus etiam Spiritus est veritatis: ergo omnis qui baptizatur, et credere se dicit, et fidem accipit veritatis, id est, Spiritum sanctum, fitque sanctior a Spiritu sancto, et ideo dictum in Actis Apostolorum (Act.