Latin
92.23 to 92.43
Victorinus, Marius, Adversus Arium 92.23-43
Unproofread scanNot analysed yet
i, 8): Sed accipietis virtutem, adveniente in vos Spiritu sancto. Non ad sanctificationem, sed scientiam, et ad ea quae promisit in Evangelio Christus de Spiritu sancto, id est, de Paracleto. Primum ut testimonium de Christo dicat, sic enim ait: Accipietis virtutem, adveniente in vos Spiritu sancto, et eritis mihi testes in Jerusalem. Sed et Lucas dicit (Joann. vii, 39): Nondum quidem misso Spiritu. Jam tamen testimonium dicit. Paulus tamen in omnibus epistolis suis quid aliud agit, nisi de Christo testimonium dicit? et post abscessum Christi, solus Christum vidit et soli apparuit. Spiritus ergo per Christum, et Christus per Spiritum sanctum adfuit. Item dicit testimonium Joannes et Petrus (I Joan. i, 1): Quod audivimus, quod vidimus, quod palpavimus. Et in Actis Apostolorum et ipse, et Lucas qui scripsit de iis, de David ita dicit (Act. ii, 30-32): Propheta cum esset, et sciens quia jurejurando jurasset illi Deus; ex fructu ventris ejus sedere super thronum illius, providens locutus est de resurrectione Christi: quia neque relictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. Hunc ergo Jesum resuscitavit Deus, cujus nos omnes testes sumus. Quando ista dicunt (Ibid. ,2, 4): Cum jam factus esset de coelo sonus, et tanquam vi magna, Spiritus ferretur, qui replevit totam domum, et repleti sunt Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis. Deinde dicunt Apostoli de peccato mundi, quod non credidit Christo, in Actis ita (Ibid. ,22-24): Sicut vos scitis, hunc decreto consilio et praescientia Dei traditum per manus scelestas, et suffixistis eum cruci, et occidistis quem Deus suscitavit. Item in Actis Apostolorum, referente Petro (Ibid. 34): David non ascendisse in coelum, sed dixisse ita: Dixit Dominus Domino meo, sede ad dexteram. Hoc etiam Paulus dixit (Rom. viii, 34): Qui resurrexit, qui est in dextera Dei.