Latin
96
Victorinus, Marius, Adversus Arium 96
Unproofread scanNot analysed yet
II. Hoc quo facilius judicetur, sic ista melius retractabimus. Vivere ac vita ita sunt, ut et hoc quod est vivere, vita sit: et hoc quod est vita, sit vivere; non ut duplicatum alterum in altero sit, neque alterum cum altero est: haec enim est copulatio: num et ex hoc etiamsi inseparabiliter junctum sit, unitum est, non unum? nunc vero cum ipso eodem opere vitam esse sit vivere, et eodem modo vitam esse sit. De iis enim loquimur duobus, de vivere et vita; non de eo quod ad effectum vitam habet et vivere. Quamquam et ipsum tertium, et in eo quod vitam habet, et ut alterum ex altero, sed ut unum utrumque. Ex quo apparet, quid ipsa per se evistentia in suis rebus valeant, cum substantia una atque eadem manente, esse suum nulla sui innovatione custodiant: namque vitae esse suum, est moveri: ipsum autem moveri, hoc est vivere. Esse igitur et vivere est, et esse vitam: una ergo eademque substantia: namque unicuique in eo quod sit suum esse, substantia est. Etenim in supernis aeternisque, id est, in intellectibilibus atque intellectualibus, nihil accidens, nihil qualitas, nihil geminum, vel cum altero, sed omnia viventes sunt, intelligentesque substantiae, purae, simplices, uniusmodi, hoc ipso quo sunt et vivunt, et intelligunt; conversumque quo intelligunt, hoc ipso etiam sunt. Vivit igitur ac vita una substantia est.