Latin
97
Victorinus, Marius, Adversus Arium 97
Unproofread scanNot analysed yet
III. Sed quoniam intellectus ita se pandit, atque ita sermo processit, ut et in eo quod est vivere vita sit; et in eo quod vita sit, ideo sit vita, quia vivit: videndum, et intenta ratione quaerendum, utrum naturalis ista complexio, et bigemina existentiae modo pura simplicitas unave sit, an duae. Si nihil interest, vivere, et vita sit; et vitam esse, vi insit et vivere; jure ac merito unam istorum, non geminam copulam ad existentiam sui esse dicemus. Sin autem primum, aliud est vivere, aliud vitam esse. Et item si distantia est, ut nunc vita causa sit ad vivendum, nunc ipsum vivere causa sit, ut vita sit: duo sunt ista, sed gemina inter se, atque apud se simpliciter unita: potentia enim Λόγω suo atque divino refert ista geminari, ut ejusdem naturae ac potentiae, alterum cujus sit id, a quo hoc alterum. Atqui est nonnulla distantia, parva illa sit licet, unde non est frustra geminatio. Etenim non idem actio et agere, nec potentia et operatio, nec, ut verius dicam, Idem causa est, quod effectus: illa enim origo, hic partus est. Unde cum duo ista, vivit ac vita, sit actio atque agere, quamquam in se simulque sint, tamen et alia Vi atque natura existimanda sunt, ut alterum alterius causa sit, alterum existat effectum. Sed ut mihi intelligentia est, ac probata sententia, cum in principali naturalique primae divinitatis exordio, primum sit quod est vivere, secundum vero quod vita; ita enim ratio docebit, et ipsa veritas approbabit; fit ut vivere causa sit, effectusque vivendi vita sit, quod tamen ipsum vivere et vita sit: simul enim ista, et simul semper, quod cognoscitur, erant. Aliud vita ad secunda tertiaque, vel deinceps quae vivunt ordinata causa atque principium, ita scilicet ut idem sit si– mulque vita quod Vivere; sed hoc vivere, secundum de vita, cum vita est: Illud primum ac principale vivere, simul et vita causa est vitae, et fons, et origo virentium. Scio hoc obscurum videri posse, non tam rerum, quam corumdem repetitionem sermonum, quod duo ista tali copulatione nectuntur, ut cum sit vivere Vita sit, et cum sit vita, sit vivere; unde constituto quolibet uno, frustra alterius videbitur facta geminatio.