Latin
98
Victorinus, Marius, Adversus Arium 98
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Audi, lector, audi quod miraberis, lector: ista tam dura, tam tortuosa, tam clausa tractatu de Deo et de divinis, simplici disputatione pandemus. Deum certe fatemur omnes, Deum omnipotentem, Deum supra omnia, Deum ante omnia, Deum a quo omnia. Hunc cum fatemur, etiam esse sine dubio confitemur. Esse huic quid credimus? quid putamus? (Joan. iv, 24): Spiritus, inquit, Deus est, lumen; et verum lumen Deus est. Quid hoc esse creditur, quod spiritus dicitur? nempe spiritum intelligere cogimur quamdam existentem, viventem, intelligentemque substantiam: in supernis quidem, et circa Deum maxime quasi humilem et alienum; et in posterioribus nomen non credunt convenire substantiam. Sed cur a nobis fugiatur hoc verbum? cum esse, cuique hoc et sit esse substantiam. Et in Jeremia Deus loquens ita dicit (Jer. xxiii, 22 sec. lxx): Quod si in mea substantia staretis, videretis Verbum meum. Sic etiam ibi non multo post, et aliis in locis multis. Est igitur spiritus substantia, id est, esse ejus: colligamus igitur χ«τά Ιωάνναν dictum (Joan. iv, 21): Spiritus Deus est; et adorantes eum, in spiritu et veritate adorare oportet. Deus, inquit, spiritus est, hoc est Dei, quod est esse: ergo substantia Dei spiritus est, eadem substantia, hoc est quod vivens: non ut aliud sit substantia aliud vivens, sed ipsum vivens ut sit ipsa substantia. Si enim dictum est ab eodem (Joan. vi, 63): Spiritus est qui vivificat, utique is qui vivificat, qui vivit, et vitae potentia est: ergo vivit spiritus, vivit Deus. Porro autem quia vivit, ut supra diximus, et vita est, Spiritus ergo et vita est, ut idem Joannes ait: Spiritus vita est; ergo Deus, cum est Spiritus, et vivit et vita est. Paulus etiam ad Romanos (Rom. viii. 1, 2): Nulla ergo damnatio iis qui sunt in Christo Jesu, et non juxta corpus ambulant: lex enhn spiritus vitoe in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. Spiritus vitae, inquit, tria enim ista spiritus sunt, Deus, Jesus. Spiritus sanctus.