Latin
1
Victorinus, Marius, De Generatione Divina 1
Unproofread scanNot analysed yet
I. Omnis generatio, o mi dulcis senectus VICTO- RINE, mutatio quaedam est. Immutabile est autem omne divinum, scilicet Deus. Deus autem qui pater est in omnibus, et omnium prima causa est. Si igitur Deus, inversibile et immutabile: quod autem inversibile et immutabile, neque genitum est neque generat aliquid. Si igitur hoc sic se habet, ingenitus est Deus. Etenim generatio, per conversionem et per mutationem generatio est. Nulla enim neque substantia neque substantialitas, neque existens neque existentitus, neque existentia neque existentialitas, neque potentia, ante Deum esse, fuit. Quis enim potentior Deo? Num potentia, aut existentia, aut substantia, aut ov? Ista enim omnia, aut ipsum est quod Deus est, aut post ipsum. Ipse enim cuncta praestat. Sed fuerint prius ista. Et quomodo potuerunt, cum voluerunt, Deum generare? Neque enim erant perfecta, neque sui ipsa substitutiva. Imperfecta igitur. Quomodo ergo sua et ipsorum potentia aut genuerunt aut fecerunt Deum, imperfecta cum essent, perfectum? Si autem Deus imperfectus, sine causa est generare, quod jam fuit. Eadem ratio, si perfecta perfectum genuerunt. Sive igitur perfecta fuerunt, sive imperfecta: Deum generare, aut sine causa, aut per superfluum, aut impossibile. Primo quidem antiquius dicitur, ab omni quod est potentia: sed ad ipsum esse aliquid, sine actu et operatione, non pervenit potentia ipsa per semetipsam; cum sit potentia, non actio; non potentificata potentia in generationem alicujus, nedum in Dei. Manet enim potentia in eo, quod est potentialiter esse, sine actione. Unde igitur natus est Deus?