Latin
2
Victorinus, Marius, De Generatione Divina 2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Videamus igitur, num fortasse substantia, num substantialitas, antequam Deus fuit, fuerit? Num existentia, num existentialitas? Sed enim substantia subjectum cum sit, alteri subjectum est, ei quod in ipso est: et ut alterum est, ab eo quod in ipso est. At vero aliud et aliud non recipitur circa Deum. Non enim in alio, ut aliud est, Deus est. Non enim aliud Deus, aliud Deum esse. Simplex enim quiddam, Deus: non igitur ex praeexistente substantia. Ingenitus ergo Deus. Magis enim praestat Deus substantiam, quam praeexstitit substantia ante Deum: quae quidem est subjectum, et alterius, ut aliud, et ut receptaculum effecta: illo scilicet potior, cujus est receptaculum, et idcirco posterius adnata. Ista eadem oportet intelligere ex existentia et existentialitate. Differt autem existentia ab existentialitate, quoniam existentia jam in eo est, ut sit jam esse ei: at vero existentialitas potentia est, ut possit esse quod nondum est. Multo magis autem differt existentia a substantia: quoniam existentia ipsum esse est, et solum est; et non in alio esse, aut subjectum esse alterius, sed ipsum unum et solum esse: substantia vero non solum habet esse, sed et quale, et aliquid esse: subjacet enim in se positis qualitatibus; et idcirco dicitur subjectum. Quomodo igitur Deus, praeexistente existentia, aut existentialitate, aut potentia existentiali sive ipsa existentia, natus est, in solo quod est esse, his existentibus, et non habentibus actionem vel agendi virtutem atque vim?