Latin
6
Victorinus, Marius, De Generatione Divina 6
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Similiter autem et juxta imaginem. Multum enim differt imago ab imaginabili: illud ut substantia, istud juxta qualitatem solum adumbratum phantasma. In aliquo enim alio substantiam habet imago, et non a se subsistit: neque secundum quodpiam est, in quo est. Non ergo imago, id quod genitum a Deo est. Consecutio enim quaedam, imago est, ejus cujus imago est. Eadem ratio est, si juxta characterem. Character enim signaculum est substantiae: et ipse per semet nihil: et est in alio, qui figuretur. Igitur nil tale in Deo. Oportet enim quod generetur a Deo, consubstantiale esse. Character autem non est consubstantiale. Non igitur juxta characterem generatio in Deo est. Sed an juxta progressum et motum generatio a Deo? Differt autem progressio a motu. Quoniam omnis quippe progressio a motu et in motu: non tamen omnis motus est progressio: intus enim motus, non progressio, sed solum motus. Est enim progressus, foras pergens motus. Quid ergo dicimus, juxta progressum generationem esse a Deo? Semel, an saepe, an semper? Si semel, qui usus? et si bonum quod progreditur, cur pauper Deus in progressu? Si saepe vel semper, quid novum genuit? Et prima progressio, necessario imperfecta, si alius fuit indigens in sui perfectione.