Latin
5
Victorinus, Marius, De Generatione Divina 5
Unproofread scanNot analysed yet
V. Videamus igitur generationem juxta radii emissionem. Est igitur connexus radius, et connectitur illi a quo progressus est radius. Nihilominus inversus est, si est genitus: aut non est generatio, si radius semper in ipso manet. Si juxta puncti fluentum gene ratio ibi, quomodo? immobile enim punctum et terminus lineamenti, quod neque partem habet neque alterius pars est. Si ergo illud sic est, non procedet a semetipso: si enim procedit, jam non punctum, sed jam lineamentum. Immutatur ergo. Sed enim Deus, invisibile (1) est. Non igitur Deus, quod punctum. Si autem manet punctum, non ab ipso lineamentum. Immobile enim punctum: in motu autem vel a motu, lineamentum: et juxta istum modum nulla in Deo generatio, nec a Deo. Quid deinde juxta emissionem? quemadmodum secundum eam in Deo generatio? Si enim emittitur a semetipso, aliquid primum minuitur: aut ergo in substantia, aut in divinitate, aut in actione. Deinde, id quod emittitur, aut ipsius potentiae est, aut non ipsius. Si ipsius, et quomodo duo dii et aequales? et ut quid duo, si aequales? Quod autem potest unus, hoc idem et alter: et non est necesse multiplicari perfectam plenitudinem in uno. Si autem non ejusdem potentiae quod progreditur; et immutatur Deus, et a parte totum passus est: quod incongruum Deo est. Nulla igitur generatio in Deo et juxta hoc.